Disputationes adversus gentes 2.71.1
Sed quod agimus nos, novum est, quod autem vos, priscum est, et nimiae vetustatis: et quid istud aut vos juvat, aut nostram causam rationemque contristat? Nova res est quam gerimus: quandoque et ipsa vetus fiet.
PL 5, 925Aだが、我々の行っていることは新しく、諸君の行っていることは古く、あまりにも古びたものである、という。だが、それが諸君にとって何の助けになり、我々の主張とその理にとって何の妨げになるというのか。我々が携えているのは新しい事柄である。だが、それもいつかは古いものとなるのだ。
Disputationes adversus gentes 2.71.2
Vetus quam vos agitis: sed temporibus quibus coepit, nova fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda, sed numine: nec colere qua die, sed quid coeperis, conconvenit intueri. Ante quadringentos annos religio, inquitis, vestra non fuit.
PL 5, 925B諸君の行っていることは古い。だが、それが始まった時代には、新しく、突然のものだった。宗教の権威は、時によってではなく、神威によって評価されるべきであり、いつの日から崇拝しているかではなく、何を崇拝し始めたのかを見るべきなのである。四百年前には、諸君の宗教は存在しなかった、と諸君は言う。
Disputationes adversus gentes 2.71.3
Et dii vestri non fuerunt ante millia annorum duo. Quibus istud rationibus colligi, aut quibus supputationibus potest? Non difficilibus, non obscuris, sed quas possit videre qui volet, et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus.
PL 5, 926Aそして、諸君の神々は二千年前にはまだ存在していなかった。これはいかなる理由によって、いかなる計算によって導き出せるのか。難しいものでも、不明瞭なものでもなく、望む者ならば見ることができ、いわば手で触れることさえできるようなものである。
Disputationes adversus gentes 2.71.4
Quis Jovem cum fratribus genuit? genitalibus Opis adjunctus Saturnus, ut vos fertis, Coelo atque Hecata procreatus. Quis Picum Fauni patrem, atque avum Latini? Saturnus, ut iidem vos vestris scriptis atque auctoribus traditis.
PL 5, 926A誰がユピテルをその兄弟たちとともに生んだのか。オプスの子を宿す胎に結ばれたサトゥルヌスである。諸君の伝えるところによれば、サトゥルヌスはカエルスとヘカテから生まれたという。誰がファウヌスの父、そしてラティヌスの祖父であるピクスを生んだのか。サトゥルヌスである。これも同じく、諸君自身の書と著者たちが伝えるところである。
Disputationes adversus gentes 2.71.5
Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Jupiter germanitatis sibi sociati sint jure: utpote uno ex sanguine, unoque ex semine procreati. Consentaneum est ita esse quod dicitur.
PL 5, 926Aしたがって、これらのことがそうであるなら、ピクスとユピテルとは、当然の理として兄弟の絆によって結ばれていたことになる。同じ血、同じ種から生まれた者たちなのだから。言われていることがそうであるのは、道理にかなっている。
Disputationes adversus gentes 2.71.6
Ab Jove, et Pico, quot sunt generis usque ad Latinum gradus, trini: ut indicat series. Vultis Faunus, Latinus, et Picus, annis vixerint vicenis atque centenis? ultra enim negatur posse hominis vita produci. Aestimatio justa et liquida est.
PL 5, 926Bユピテルとピクスから、ラティヌスに至るまで、系譜の段階はいくつあるか。系列が示すとおり、三段階である。ファウヌス、ラティヌス、ピクスが、それぞれ百二十年生きたとしたいだろうか。というのも、人間の命はそれ以上には延ばせないとされているからである。この見積もりは公正で明快である。
Disputationes adversus gentes 2.71.7
Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni: res ita est ut indicat supputatio. Cujus socer Latinus fuit? Aeneae. Genitor is cujus? Albani oppidi conditoris. Quot apud Albam regnatum est annis? quadringentis, et prope bis denis.
PL 5, 927Aしたがって、この後には三百六十年がまるまる続く。計算が示すとおり、事はそのとおりである。ラティヌスは誰の岳父であったか。アエネアスの岳父である。ではそのアエネアスは、誰の父であったか。アルバの町の創設者の父である。アルバでは何年にわたって王が治めたか。四百年と、ほぼ二十年に近い年数である。
Disputationes adversus gentes 2.71.8
Aetatis urbs Roma cujus esse in annalibus indicitur? annos ducit quinquaginta et mille, aut non multum ab his minus.
PL 5, 927Aローマの都は、年代記において、どれほどの古さを持つと示されているか。千五十年、あるいはそれよりそう多くは劣らぬ年数を数えている。
Disputationes adversus gentes 2.71.9
Ergo ab Jove, qui frater est Pici, quique pater est minorum, et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope millia duo sunt, aut pleni, ut largiamur aetati.
PL 5, 927Aしたがって、ピクスの兄弟であり、他の小さき神々やその余の神々の父であるユピテルから、この時代までの年数は、ほぼ二千年、あるいはその年月に幾分譲歩するとしても、まるまる二千年である。
Disputationes adversus gentes 2.71.10
Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur, quam obitis: sed infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.
PL 5, 927Aこれは論駁されえないことであるから、諸君が奉じている宗教が最近生まれたものであることが示されるだけでなく、あの神々自身が今なお幼児であり、いとけない子供であることまでもが示される。それなのに諸君は、なお乳房と滴る乳とで養われるべきその者たちに、腹を損なう危険もかまわず、牡牛やその他の犠牲獣を差し出しているのである。