Disputationes adversus gentes 1.27.1
Nondum est locus, ut explicemus omnes istos, qui nos damnant, qui sint, vel unde sint: quantum possint, vel noverint: cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur ejus inimicos habeant et invisos: quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani, nisi magistro Christo summi regis ac principis veneratores: nihil, si consideres, aliud invenies in ista religione versari.
PL 5, 748A我々を断罪するこれらすべての者たちが誰であるか、どこから出た者たちか、どれほどの力を持ち、どれほどのことを知っているか、なぜキリストの名を口にするだけで震え上がるのか、なぜその弟子たちを敵とし、憎むべき者としているのか——これらを説き明かす場は、まだここにはない。しかし、人間らしい分別を約束する者たちのために、我々は一つの定義によって等しくこれを確定しておこう。我々キリスト者たちは、師キリストによって、至高の王にして首長なる方の礼拝者であるという以外の何者でもない。よくよく考えてみれば、この宗教のうちに他の何ものも行われてはいないと見出すであろう。
Disputationes adversus gentes 1.27.2
Haec totius summa est actionis: hic propositus terminus divinorum officiorum, hic finis. Huic omnes ex more prosternimur, hunc collatis precibus adoramus, ab hoc justa, et honesta, et auditu ejus condigna deposcimus.
PL 5, 749Aこれが我々の行為すべての総体であり、これが神への務めの定められた境界、これがその終極である。この方の前に我々は皆、慣わしに従ってひれ伏し、心を合わせた祈りをもってこの方を礼拝し、この方に、正しきこと、清きこと、聞き入れるにふさわしきことを求める。
Disputationes adversus gentes 1.27.3
Non quo ipse desideret supplices nos esse, aut amet substerni tot millium venerationem videre. Utilitas haec nostra est, et commodi nostri rationem spectans.
PL 5, 749Aそれはこの方自身が我々を嘆願者たらしめたいと望んでいるからでも、幾千もの者たちがひれ伏す礼拝を見ることを好んでいるからでもない。これは我々の益であり、我々自身の益にかなうものを目当てとするのである。
Disputationes adversus gentes 1.27.4
Nam quia proni ad culpas, et ad libidinis varios appetitus vitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi: ut dum illum oramus, et mereri ejus contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem, et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus.
PL 5, 749Aなぜなら、我々は生まれながらの弱さという欠陥のゆえに、罪へと、また欲望のさまざまな衝動へと傾きやすいので、この方は常に我々の思いの内に自らを思い描かれるままにさせているのである。それは、我々がこの方に祈り、この方の賜物に値しようと努めるあいだに、無垢への意志を受け取り、あらゆる罪を断ち切ることによって、すべての汚れから己を清めるためである。