Disputationes adversus gentes 1.54.1
Sed non creditis gesta haec. Sed qui ea conspicati sunt fieri, et sub oculis suis viderunt agi, testes optimi, certissimique autores, et crediderunt haec ipsi, et credenda posteris nobis haud exilibus cum approbationibus tradiderunt.
PL 5, 792Bしかし諸君はこれらの事柄がなされたことを信じない。だが、それが起こるのを目にし、自らの目の前で行われるのを見た者たちは、最良にして最も確かな証人であり、彼ら自身がこれらを信じ、後の世の我々に、決して乏しからぬ証しとともに、信ずべきものとして伝えたのである。
Disputationes adversus gentes 1.54.2
Quinam isti sunt, fortasse quaeritis? Gentes, populi, nationes, et incredulum illud genus humanum: quod, nisi aperta res esset, et luce ipsa, quemadmodum dicitur, clarior, numquam rebus hujusmodi credulitatis suae commodaret assensum.
PL 5, 792B彼らとはいったい誰か、と諸君はおそらく問うであろう。諸国民であり、民衆であり、諸民族であり、そしてあの信じようとしない人類そのものである。もしそれが明白な事柄であり、言われるとおり光そのものよりも明らかでなかったなら、彼らは決してこの種の事柄に己の信を寄せることはなかったであろう。
Disputationes adversus gentes 1.54.3
At numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse vanos, mendaces, stolidos, brutos, ut, quae numquam viderant, vidisse se fingerent? et quae facta omnino non erant, falsis proderent testimoniis, aut puerili assertione firmarent? cumque possent vobiscum et unanimiter vivere, et inoffensas ducere conjunctiones, gratuita susciperent odia, et execrabili haberentur in nomine?
PL 5, 793Aしかし我々は、あの時代の人々がそれほどまでに空しく、偽り多く、愚鈍で、無分別であったと言うのであろうか——見たこともないことを見たと偽り、まったく起こらなかったことを偽りの証言で言い広め、あるいは子供じみた言い張りで固めたと。そして、諸君とともに心を一つにして生き、妨げなき交わりを結ぶことができたはずなのに、いわれなき憎しみを進んで引き受け、忌まわしい名のもとに置かれることを選んだと。