Disputationes adversus gentes 7.47.1
(Oberth. L.) Quid ergo dicemus? Hannibalem illum poenum, hostem potentem ac validum, sub quo anceps et dubia res romana contremuit, et magnitudo trepidavit, lapis ex Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum, suique esse dissimilem fecit?
PL 5, 1284B(オベルトゥール版L)それでは、我々は何と言うべきか。あのカルタゴのハンニバル——勢威強く猛々しい敵であり、彼のもとでローマの国事は危うく揺らぎ、その偉大さは震え慄いたのだが——彼をイタリアから追い払ったのは石であり、打ち破ったのも石であり、彼を臆病な逃亡者に変え、彼自身とは似ても似つかぬ者にしてしまったのも、石だというのか。
Disputationes adversus gentes 7.47.2
Et quod rursus exilivit ad imperii columen, et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum viribus: nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quidquam est scientia militari aut rerum experientia collatum?
PL 5, 1284Bそして、〔ローマが〕再び帝国の頂点へ、王者の首位へと躍り出たとき、そこには何ら謀略の働きも、何ら人間の力の働きもなかったというのか。かつての崇高さへの回復のために、あれほど多くの、あれほど偉大な将帥たちから、軍事の知識も、事に処する経験も、何ら寄与されなかったというのか。
Disputationes adversus gentes 7.47.3
Lapis aliis vires, aliis roboris infirmitatem dedit: hos secundis praecivitavit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas?
PL 5, 1284B石はある者たちには力を与え、ある者たちには気力の衰えを与えたというのか。ある者たちを順境から突き落とし、絶望のうちに打ち倒された他の者たちの運命を引き上げたというのか。
Disputationes adversus gentes 7.47.4
Et quis hominum credat terra sumptum lapidem sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri corporis, deum fuisse matrem? aut quis rursus accipiat, hoc enim solum restat, numinis alicujus habitasse in silicis fragmentis more subjectam, venisque in ejus abstrusam?
PL 5, 1284Bそして、地中から掘り出された、何の感覚によっても動かされることのない石、煤けたように黒い色をした一箇の物体が、神々の母であったなどと、いったい人間の誰が信じられようか。あるいはまた、いったい誰が——というのも、これのみが残された可能性であるが——彼女が燧石のかけらの内に住まい、何らかの神威のようにしてその中に置かれ、石の脈の奥に隠されていた〔more subjectam, venisque in ejus abstrusam は構文が取りにくく、石の内奥に隠れ潜む意と解した〕などと、受け入れられようか。
Disputationes adversus gentes 7.47.5
Et unde parta victoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen? Sedulitate possumus dicere, ac virtute pugnantium, usu, tempore, consilio, ratione, fato etiam possumus, et reciproca varietate fortunae.
PL 5, 1284Cそして、もしペッシヌスの石にいかなる神威も宿っていなかったのだとすれば、勝利はいったいどこから得られたのか。我々は、勤勉によって、そして戦う者たちの武勇によって、と言うことができる。経験によって、時宜によって、謀によって、道理によって、さらには運命によって、とも言うことができ、また、めまぐるしく移り変わる運命の交替によって、とも言うことができる。
Disputationes adversus gentes 7.47.6
Sed si auxilio lapidis res facta est melior, et felix recuperata victoria est, ubinam mater illa Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantisque exercitibus caesis inclinata est res summa, et ad ultimae labis periculum venit? Cur non minaci fortiter se obtulit?
PL 5, 1285Aしかし、もし石の助けによって事態が好転し、幸いにも勝利が取り戻されたのだとすれば、あれほど多くの、あれほど大きな軍勢が討ち取られ、国家の全体が傾き、最後の破滅の危機にまで至ったあの時、かのフリュギアの母神はいったいどこにいたのか。なぜ彼女は、迫り来る脅威に対して、勇ましく自ら立ち向かわなかったのか。
Disputationes adversus gentes 7.47.7
Cur impetus tantos belli non prius fregit, ac repulit, quam immanes inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis, et exhaustis rueret vita ipsa pene vitalibus? Advecta enim nondum, nec favorem fuerat ut commodaret, rogata.
PL 5, 1285Aなぜ彼女は、おびただしい血が流し尽くされ、生命そのものが尽き果て、生命力のほとんど涸れ果てたところにまで倒れ込むような、あの凄惨な打撃が下るよりも先に、あれほど激しい戦争の猛攻を打ち砕き、退けなかったのか。というのも、彼女はまだ運ばれて来ておらず、頼まれて好意を貸し与えるということも、まだなかったのだから。
Disputationes adversus gentes 7.47.8
Sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit, spontanea semper opitulatione subveniens. Hostem pellere, ac fugare non potuit, multo adhuc mari, terrisque habitabilibus discreta.
PL 5, 1285Aしかし、良き援助者は、自らが乞い求められることを決して要求せず、常に自発的な助力によって救いに来るものである。彼女は敵を追い払い、逃走させることができなかった。なお広大な海と、人の住む陸地とに隔てられていたからである。
Disputationes adversus gentes 7.47.9
Sed deo, si deus est, longum nihi omnino est, cui punctum terra est, et sub nutu omnia constituta.
PL 5, 1285Bしかし、神にとって——もし彼女が神であるならば——遠いということはまったくない〔底本は nihi。nihil と読む〕。地は神にとって一点にすぎず、万物はその意のままに定められているのだから。