アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput VI 第II巻 第VI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 818A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.6.1

1

Quid ergo? vos soli sapientiae conditi atque intelligentiae vi mera, nescio quid aliud videtis, et profundum? soli esse nugas intelligitis haec omnia, soli verba et pueriles ineptias, ea quae nobis promittimus principali ab rege ventura?

PL 5, 818A

それでは何であろうか。諸君だけが知恵をもって造られ、純粋な知性の力によって、何か他の、深遠なものを見て取っているとでもいうのか。我々が至高の王より来たると約束するこれらすべてのことを、諸君だけがくだらぬ戯言であり、諸君だけが空言と子供じみた愚かさであると解しているとでもいうのか。

Disputationes adversus gentes 2.6.2

2

Unde, quaeso, est vobis tantum sapientiae traditum? unde acuminis, et vivacitatis tantum? vel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis assumere, divinationis tantum potuistis haurire?

PL 5, 818A

尋ねたいのだが、諸君にはどこからこれほどの知恵が伝えられたのか。どこからこれほどの鋭さと活力が。あるいは、いかなる学問の教えから、これほどの心の力を得、これほどの予知の力を汲み取ることができたのか。

Disputationes adversus gentes 2.6.3

3

Quia per casus et tempora declinare verba scitis et nomina, quia voces barbaras, soloecismosque vitare, quia numerosum, et instructum, compositumque sermonem, aut ipsi vos nostis efferre, aut incomptus cum fuerit, scire; quia Fornicem Lucilianum, et Marsyam Pomponii obsignatum memoria continetis; quia quae sint in litibus constitutiones, quot causarum genera, quot dictionum, quid sit genus, quid species, oppositum a contrario quibus rationibus distinguatur: idcirco vos arbitramini scire quid sit falsum, quid verum, quid fieri possit aut non possit: quae imorum, summorumque natura sit?

PL 5, 818A

格や時制に従って動詞や名詞を変化させることを知っているから、粗野な言葉づかいや語法の誤りを避けることを知っているから、律動があり、整えられ、組み立てられた文章を、自ら発することを知り、あるいはそれが不出来な場合にそれと見分けることを知っているから、ルキリウスの『フォルニクス』とポンポニウスの『マルシュアス』とを記憶にとどめているから、訴訟にいかなる争点の種類があるか、事案の種類がいくつあるか、言い回しの種類がいくつあるか、類とは何か、種とは何か、対立するものと反対のものとがいかなる理屈で区別されるかを知っているから——それゆえに諸君は、何が偽りで何が真実か、何が可能で何が不可能かを、そして最下のものと最上のものの本性が何であるかを、知っていると思い込んでいるのか。

Disputationes adversus gentes 2.6.4

4

Numquamne illud vulgatum perstrinxit aures vestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud Deum?

PL 5, 819A

諸君の耳に、かの一般に知られた言葉——人間の知恵は神のもとにあっては愚かさである——が、一度もかすめたことはないのか。

Disputationes adversus gentes 2.6.5

5

Primum et ipsi, penitus perspicitis vos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris, et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae asseveratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire vos, et unumquemque suspiciones suas pro probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari?

PL 5, 819A

第一に、諸君自身、不明瞭な事柄について論じ、自然の秘密を解き明かそうとするとき、諸君が言い、断言し、しばしば死力を尽くした論争でもって擁護するそのことどもを、諸君自身が知ってはいないこと、そして各人が自分の憶測を、証明され把握されたものであるかのように、執拗な抗争によって守り立てているにすぎないことを、深く見抜いているのではないか。