アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber IV, Caput I 第IV巻 第I章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1004A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 4.1.1

1

Interrogare vos libet, ipsosque ante omnia romanos dominos rerum ac principes, utrumne existimatis Pietatem, Concordiam, Salutem, Honorem, Virtutem, Felicitatem, caeteraque hujusmodi nomina, quibus aras videmus a vobis cum magnificis exaedificatas delubris, vim habere divinam, coelique in regionibus degere? aut, ut assolet, dicis causa ex eo, quod optamus et volumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum?

PL 5, 1004A

諸君に、なかでもまず事物の支配者にして首長であるローマ人自身に、問いただしたく思う。ピエタス(敬虔の女神)、コンコルディア(協和の女神)、サルス(息災の女神)、ホノル(名誉の神)、ウィルトゥス(力の女神)、フェリキタス(幸運の女神)、そのほかこの種の名を持つ神々——諸君がそのために壮麗な神域とともに祭壇を築いてきたのを我々は見るのだが——それらが神としての力を持ち、天の領域に住まうと諸君は考えているのか。それとも、慣例に従い、口実として、我々がこれらの良きことが自分の身に起こるようにと望み願うところから、諸君はこれらを天上の者どもの数に加えたにすぎないのか。

Disputationes adversus gentes 4.1.2

2

Nam si verba existimantes haec cassa, et nullius substantiae nomina, divinis tamen religionibus consecratis, erit vobis videndum, utrumne istud puerile sit ludicrum, an vestrorum numinum delusionem spectans, quibus coaequatis et adjungitis inanium figmenta verborum?

PL 5, 1006A

もし諸君が、これらを空しい言葉、何の実体も持たぬ名にすぎぬと考えながら、それでもなお神々の祭祀として奉献しているのだとすれば、それが子供じみた戯れであるのか、それとも諸君自身の神威を愚弄することになるのかを、諸君は考えねばならぬであろう。諸君はそれらの神威に、この空しい言葉の作り事を同列に置き、結びつけているのだから。

Disputationes adversus gentes 4.1.3

3

Sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati, templis et pulvinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus, Victoria, Pax Aequitas, et caetera quae in superioribus dicta sunt, quanam ratione, qua via intelligi possunt dii esse, atque ad superorum concilium pertinere?

PL 5, 1006A

だが、もし諸君がより確かな心の判断に基づいてこれらを神であると考え、それゆえ神殿と神座とをもって重んじてきたのだとすれば、我々の無知を教えてほしいと願う。ウィクトリア(勝利の女神)、パクス(平和の女神)、アエクィタス(公正の女神)、そして先に述べたそのほかの名が、いかなる理によって、いかなる道筋によって、神であると解され、天上の者どもの会議に属すると理解しうるのか。