アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput XVIII 第VI巻 第XVIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1201A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.18.1

1

Quid ergo? in materiis talibus semperne dii mansitant, neque abeunt uspiam, etiamsi res postulaverit maxima? An habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque, et ab suis sedibus simulacrisque discedere?

PL 5, 1201A

それでは、どうなのか。神々はこのような物質のうちに常に留まり続け、たとえどれほど重大な事が求められようとも、どこへも立ち去らないのか。それとも、望むときにはどこへでも立ち去り、自らの座や神像から離れる自由な出入りを持っているのか。

Disputationes adversus gentes 6.18.2

2

Si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse, aut quid infelicius poterit, quam si eos in basibus ita unci retinent, et plumbeae vinctiones?

PL 5, 1201A

もし彼らが留まり続ける強制を被っているのであれば、鉤や鉛の束縛が彼らを台座にそのように繋ぎ止めているとすれば、これより哀れなことが、これより不幸なことが、いったい何かあり得ようか。

Disputationes adversus gentes 6.18.3

3

Sin autem, cum voluerint, evolant, et absolutum jus habent, inania relinquere simulacra; ergo aliquo tempore desinent esse dii signa, et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi; quando his conveniat, atque oporteat abstinere.

PL 5, 1201A

しかし、もし彼らが望むときに飛び去り、空しくなった神像を後に残す全き自由を持っているのであれば、それならば、彫像はある時には神であることをやめることになり、いつ祭儀を捧げるべきか、いつそれを控えるのがふさわしく、また必要であるのかが、疑わしいままとなるであろう。

Disputationes adversus gentes 6.18.4

4

Saepe numero videmus ab artificibus haec signa modo parvula fieri, et palmarem in minutiem contrahi, modo in immensum tolli, et admirabilem in amplitudinem sublevari.

PL 5, 1201B

我々はしばしば、職人たちによってこれらの彫像が、あるときは小さく作られ、手のひらほどの小ささに縮められ、またあるときは途方もない大きさに引き上げられ、驚くべき巨大さにまで高められるのを見る。

Disputationes adversus gentes 6.18.5

5

Ratione hac ergo sequitur, ut intelligere debeamus in sigilliolis parvulis contrahere se deos, et alieni ad corporis similitudinem coarctari; at vero in vastis porrigere se longius, atque in maximitatem producere.

PL 5, 1201B

この理屈からすれば、次のように理解せねばならないことになる。すなわち、小さな彫像のうちでは神々は自らを縮め、他人の体の似姿に合わせて狭められ、一方、巨大な彫像のうちではより長く自らを伸び広げ、途方もない大きさへと引き伸ばされる、と。

Disputationes adversus gentes 6.18.6

6

Ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est, et in stantibus stare, in procurrentibus currere, jacularier in jacientibus tela, ad illorum formare, atque aptare se vultus, et ad reliquos habitus figurati corporis similitudinem commodare.

PL 5, 1202A

それゆえ、もしこれがそのとおりであるならば、座した彫像においては神も座っていると言わねばならず、立った彫像においては立ち、駆ける彫像においては駆け、投槍する彫像においては槍を投げ、それらの姿に合わせて自らの顔を形作り、適合させ、造形された体のその他あらゆる姿に自らを合わせている、と言わねばならないことになる。