アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput IX 第III巻 第IX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 947A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.9.1

1

Quid ergo dicemus? deos procreare? deos nasci? et idcirco additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et nova quaque suboriente foetura, quidquid prior aetas abstulisset, recidiva substitutio subrogaret?

PL 5, 947A

それでは、我々は何と言うべきか。神々が子を生むのか。神々が生まれるのか。そしてそれゆえに、生殖の部位が付け加えられたのか——子孫を生み出すことができるように、そして新たな世代が次々と生まれ出るごとに、先の世代が奪い去ったものを何であれ、繰り返される補充が補ってゆくように。

Disputationes adversus gentes 3.9.2

2

Ergo si haec ita sunt, id est, si dii procreant superi, et si per has leges experiuntur se sexus, suntque immortales, nec frigoribus fiunt senectutis effoeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia: neque innumeros coelos eorum capere multitudinem posse: siquidem et ipsi perpetuo generant, et per soboles sobolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur; aut si obscoenitas coeundi, ita ut decet, ab diis abest, quae causa ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus se solent libidinum propriarum admonitionibus recognoscere?

PL 5, 947A

したがって、もしこれらのことがそのとおりであるならば、すなわち、もし天上の神々が子をなし、この法則によって自分たちの性を経験しているのであり、しかも彼らが不死であって、老いの冷たさによって精力を失うこともないのであれば、次のことが帰結する。あらゆるものが神々で満ちていなければならず、無数の天でさえ、その数を収めることはできないであろう、ということである。彼らみずからも絶えず子を生み、子孫の子孫によって、その無数さはつねに増え広がってゆくのだから。それとも、もし交合の淫らさが、ふさわしくも神々には無縁であるとするならば、性を異にする者たちが、おのおのの欲情に促されて互いをそれと見分ける、まさにその部位で彼らが際立たされているのは、いかなる理由、いかなる道理によると示されるのか。

Disputationes adversus gentes 3.9.3

3

Neque enim veri est simile haberi haec frustra, aut improvidam in illis suave ludere voluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non est.

PL 5, 948A

というのも、これらの部位が無用のままに備わっているとか、先を見ぬ自然が、彼らのうちで気ままに戯れを楽しもうとして、用いる必要のない部位を彼らに積み加えたなどということは、真実らしくないからである。

Disputationes adversus gentes 3.9.4

4

Sic ut enim ad usus certos, manus, pedes, oculi, caeteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita convenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est in deorum corporibus esse aliquid vacuum, quod sit frustra atque inaniter fabricatum.

PL 5, 948A

というのも、手も、足も、目も、その他の肢体の構造も、それぞれ定まった用途のために、それぞれの働きへと定められているのと同じように、これらの部位もまた、それ自身の務めを果たすために備えられていると信じるのが道理にかなっている。さもなくば、神々の体のうちには、何か空しく、無益に作られただけの、無用なものがあると認めねばならないであろう。