Disputationes adversus gentes 2.50.1
Vos humano in genere bonos esse dicitis viros, qui ut esse credantur, comparatio forsitan efficiat pessimorum. Quinam isti sunt? dicite.
PL 5, 890B諸君は、人類の中に善き人々がいると言う——もっとも、彼らがそう信じられているのは、最悪の者たちとの比較によるのかもしれないが。その者たちとは誰か。言うがよい。
Disputationes adversus gentes 2.50.2
Philosophi, credo, qui se esse solos sapientissimos autumant, et vi hujus nominis supercilium sustulerunt: nempe illi, qui cum suis quotidie cupiditatibus pugnant, et affectus ex animis insitos proturbare, pellere, pertinaci moliuntur obluctatione virtutum, qui ne in vitia proritari facultatis possint alicujus instinctu, patrimonia et divitias fugiunt, ut causas sibi auferant lapsus: quod cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles, et infirmitate ad vitia proclives.
PL 5, 890Bおそらく哲学者たちのことだろう、自分たちだけが最も賢明だと言い張り、その名の力によって高慢の眉を上げている者たちのことだ。すなわち、日々自分自身の欲望と戦い、心に植え付けられた情念を掻き乱し追い払おうと、徳の頑強な闘いをもって努める者たち、何らかの資産のそそのかしによって悪徳へと誘い出されることのないよう、家産と富から逃れ、自分から堕落の原因を取り除こうとする者たちのことだ。だが、そうすることに努め、心を砕くこと自体が、魂は揺らぎやすく、弱さゆえに悪徳に傾きがちなものであることを、これ以上なくはっきりと示しているのである。
Disputationes adversus gentes 2.50.3
Nostra autem sententia, quod bonum natura est, neque emendari, neque corripi se poscit: immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cujusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potest, aut in impari paritas, aut dulcedo in amaritudine contineri.
PL 5, 891Aしかし我々の見解では、本性上善いものは、正されることも咎められることも求めはしない。それどころか、それぞれの類の形がその本来の完全性のうちにとどまろうと欲するならば、悪とは何であるかをそもそも知らずにいるはずである。というのも、反対のものが反対のもののうちに植え付けられることはできず、等しさが不等のもののうちに、甘さが苦さのうちに含まれることもできないからである。
Disputationes adversus gentes 2.50.4
Qui ergo luctatur animorum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat imperfectum se esse: quamvis omni conatu et pervicacia contendat.
PL 5, 891Aしたがって、心に生まれつき備わった邪曲を正そうと苦闘する者は、どれほどあらゆる努力と執念をもって戦おうとも、自らが不完全であることをこれ以上なくはっきりと示しているのである。