Disputationes adversus gentes 3.16.1
Nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, et honoris, et dicis causa species vos eis accommodavisse mortalium, quod majoris multo est contumeliae, quam erroris aliquid ignoratione fecisse.
PL 5, 959Aもっとも、諸君はこう言うかもしれない——神々には実は別の姿があるのだが、名誉のため、また慣わしのゆえに、諸君は死すべき者たちの姿を彼らに当てはめたのだ、と。だが、それは何かを無知ゆえに誤ってしたことよりも、はるかに大きな侮辱なのである。
Disputationes adversus gentes 3.16.2
Nam si vos fateremini id, quod vestra suspicio credidisset, formamentis attribuisse divinis, minus erat injuriae praesumpta in opinatione peccasse.
PL 5, 959Aというのも、もし諸君が、自分たちの憶測が信じたところのものを、神的な形として当てはめたのだと認めるならば、思い込みによる見解のうちで過ちを犯したことの不正は、それだけ小さかったであろう。
Disputationes adversus gentes 3.16.3
Nunc vero, cum aliud creditis, et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi, quibus id attribuitis quod eos confitemini non esse: et irreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in veritate est censetis.
PL 5, 959Aしかし実際には、諸君は一方を信じながら、他方を作り上げているのであり、そうであると自ら認めていないものを彼らに帰することによって、彼らを侮辱しているのである。そして、諸君が作り上げたものを拝み、事実において、真実そのものにおいてそうであると判断しているものを拝んでいるのではない以上、諸君は不信心な者であることを露呈しているのである。
Disputationes adversus gentes 3.16.4
Si aselluli, canes, porci, humanum aliquid saperent, fingendique haberent artes: iidemque nos vellent cultu aliquo prosequi, et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra vellent portare atque obtinere simulacra?
PL 5, 959Bもし小さな驢馬や、犬や、豚が、いくらかでも人間らしい分別を持ち、形を作る技を備えていて、彼らが我々を何らかの崇拝でもって遇し、彫像を奉献することによって敬おうとするならば——もし彼らが自分たちの体の形を、我々の神像に持たせ、それを保たせようとするならば——いったいどれほどの怒りの炎を、どれほどの憤りの旋風を、我々のうちに掻き立てることであろうか。
Disputationes adversus gentes 3.16.5
Quantas, inquam, irarum flammas suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina sub specie nomen esset Catonis, aut Marci Ciceronis inscriptum?
PL 5, 960Aそう、いったいどれほどの怒りの炎を注ぎ、掻き立てることであろうか——もし都市の創建者ロムルスが驢馬の顔をして立っていたなら、もし敬虔なるポンピリウスが犬の顔をしていたなら、もし豚の姿のもとに、カトーの名や、マルクス・キケロの名が刻まれていたなら。
Disputationes adversus gentes 3.16.6
Ita ergo stoliditatem vestram non rideri, si rident, vestris ab numinibus remini? aut, quoniam censetis affici eos ira, non insanire, non furere, neque pro injuriis et contumeliis tantis ultum ire se velle, jacularique in vos ea, quae dolor suetus est jacere, et offensionis acerbitas comminisci?
PL 5, 960Aそれでは、もし彼らが笑うのであれば、諸君の愚かしさが、諸君自身の神々によって嘲笑されていないと諸君は考えるのか。それとも、諸君が彼らは怒りに動かされると見なしている以上、彼らが正気を失わず、荒れ狂わず、これほど多くの不正と侮辱に対して復讐しようとは望まず、苦痛が投げつけ慣れているもの、憤りの激しさが企み出すものを、諸君に投げつけようとはしないと考えるのか。
Disputationes adversus gentes 3.16.7
Quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum, aut tigridum, taurorum, equorumque donare? Nam quid in homine pulchrum est, quid quaeso admirabile, vel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor voluit esse commune?
PL 5, 960A彼らに象の姿を、豹の、あるいは虎の、牛の、馬の姿を与えるほうが、どれほど正しかったことであろうか。というのも、人間のうちにいったい何が美しく、何が驚嘆に値し、あるいは麗しいというのか——ある誰とも知れぬ創始者が、猿の類いとさえ共通にしようと欲したもの以外に。