アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber V, Caput XII 第V巻 第XII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1105A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 5.12.1

1

Hoccine de diis quisquam vel exigua dixerit eorum opinione polluctus? aut si talibus occupati sunt negotiis, cogitationibus, curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit, aut mortalium saltem in numero computaverit?

PL 5, 1105A

神々について、たとえ僅かなりとも彼らへの敬いを抱く者が、誰かこのようなことを語り得たであろうか。あるいは、もし彼らがこのような営みや思案や気遣いに携わっているのだとすれば、賢明な者の誰が、彼らを神であると信じ、あるいは少なくとも死すべき者どもの数に数え入れたりするであろうか。

Disputationes adversus gentes 5.12.2

2

Acdestis iste, oro, cujus obscoenitas amputata securitatem fuerat illatura coelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit, an deorum aliquis, et immortalitatis praeditus honore?

PL 5, 1105A

私は問いたい。あのアクデスティスは、その恥部を切り取られたことが天上の神々に安泰をもたらすはずであったが、彼は地上の生き物のうちの一人であったのか、それとも神々のうちの誰かであり、不死の栄誉を授けられた者であったのか。

Disputationes adversus gentes 5.12.3

3

Si enim nostrae sortis, et conditionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? Deus autem si fuerat, qui potuit decipi, aut divino aliquid ex corpore desecari?

PL 5, 1105A

というのも、もし彼が我々の運命に、人間の境遇に属する者と見なされていたのであれば、なぜこれほどの恐怖を神々にもたらしたのか。だが、もし彼が神であったのなら、いったいどうして欺かれ、あるいは神的な身体から何かを切り取られることがありえたのか。

Disputationes adversus gentes 5.12.4

4

Sed quaestionem movemus parte in hac nullam, fuerit licet de divino genere, vel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici; etiamne fluore de sanguinis, et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici? an tum cum vis illa telluris cooperta est gremio, solum radice complexa est, in stipitis exilivit robur, oneratos fudit balaustiis ramos, et in punctistitio poma extulit mitia perfectionis propriae maturitate completa? et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uvida, idcirco vinosa, quod ex sanguine saburrato genus ducant, et fabulam convenienter impletis.

PL 5, 1106A

だが、我々はこの点については何の問いも起こすまい。彼が神的な種族に属していたにせよ、あるいは我々のうちの一人であったにせよ――諸君がそう言うほうが正しいと考えるのであれば。だが、血の流れから、切り取られた性器から、ザクロの木が生じたというのか。あるいは、その大地の力が地の懐に覆われたとき、根で土を抱き、幹の力へと跳ね上がり、枝をザクロの花で重たく実らせ、瞬く間に〔底本は punctistitio。語形が崩れており、瞬く間にの意に取った〕、それ自身の完熟によって仕上げられた柔らかな実を実らせたというのか。そして、それが赤い血から生じたがゆえに、その実の色は、紫の輝きが差し込んだような薄黄色を帯びているというのか。さらにこれへ付け加えるがよい――それがみずみずしく、酒気を帯びているのも、酒を積み込まれた血から種を引いているからだ、と。そうすれば諸君は、その作り話をつじつまの合うように仕上げることになる。

Disputationes adversus gentes 5.12.5

5

O Abdera, Abdera, dares quantas vias mortalibus irridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata? Dicunt eam cuncti patres, et superciliosae perlegunt civitates, et esse tu fatua, et stoliditatis frigidissimae judicaris.

PL 5, 1107A

ああアブデラよ、アブデラよ、もしこのような作り話がお前のもとで仕組まれていたなら、お前は死すべき者たちに、これを嘲笑うためのいかに多くの道を与えたことであろうか。だが実際には、すべての父祖たちがこの話を語り、居丈高な数々の都市がこれを読み継いでいるというのに、お前だけが愚か者と呼ばれ、この上なく冷ややかな鈍愚の廉で断じられているのだ。