Disputationes adversus gentes 7.33.1
Ludi vero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensibus nomen est, caeterique omnes alii, quos esse sacros voluistis, et religionum inter officia deputari, quam rationem habent, quam causam, ut institui condique debuerint, et ex numinum appellatione signari?
PL 5, 1264A諸君が催す見世物、すなわちフロラリア祭やメガレンシア祭と名付けられたもの、そして諸君が聖なるものと望み、宗教の務めのうちに数え入れた他のすべての見世物は、いったいどのような理由を、どのような原因を持つのか——それらが創始され定められねばならなかったこと、そして神威の名によって印づけられていることについて。
Disputationes adversus gentes 7.33.2
Honorantur, inquit, his dii, et si quas ab hominibus continent offensionum memorias illatarum, abjiciunt, excludunt, redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores.
PL 5, 1265A「これらによって神々は敬われる」と彼は言う。「そして、もし人間たちによって加えられた不快の記憶を何か保っているとしても、それを投げ捨て、締め出し、親しみを取り戻して、再び我々に対して好意ある者となるのだ」と。
Disputationes adversus gentes 7.33.3
Et quae causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur, et mites: ineptae si res fiant, et ab hominibus otiosis multitudine spectante ludatur?
PL 5, 1265Aそして逆に、いかなる理由によって、彼らは静穏に、安らかに、そして温和になるというのか——愚にもつかぬことが行われ、暇な人々の群衆が見物する中で戯れが演じられるだけで。
Disputationes adversus gentes 7.33.4
Ponit animos Jupiter, si Amphitryo fuerit actus pronuntiatusque Plautinus? aut si Europa, si Leda, Ganymedes fuerit saltatus, aut Danae, motum compescit irarum?
PL 5, 1265Aプラウトゥスの『アンピトリュオ』が演じられ、台詞が語られたなら、ユピテルは心を鎮めるのか。あるいは、エウロパが、レダが、ガニュメデスが舞い演じられたなら、あるいはダナエが演じられたなら、彼は怒りの昂りを抑えるのか。
Disputationes adversus gentes 7.33.5
Tranquillior, lenior mater magna efficitur, si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? oblitterabit offensam Venus, si Adonis in habitu gestum agere viderit saltatoriis in motibus pantomimum? indignatio relanguescet Alcidae, si tragoedia Sophoclis, cui Trachiniae nomen est, Euripidis aut Hercules actitetur?
PL 5, 1265Aアッティスの古い物語が役者たちによって再び擦り起こされるのを目にすれば、大いなる母神はより静穏に、より穏やかになるのか。パントマイム役者が舞踏の身振りのうちにアドニスの装いをまとって仕草を演じるのを見れば、ウェヌスは受けた不快を忘れるのか。ソポクレスの悲劇、名付けて『トラキニアイ』、あるいはエウリピデスの『ヘラクレス』が上演されれば、アルキデス(ヘラクレス)の憤りは和らぐのか。
Disputationes adversus gentes 7.33.6
Existimatve tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi, et migratum ab lupanaribus in theatra?
PL 5, 1266Aフロラは、自らの見世物において恥ずべき事柄が演じられ、娼館から劇場へと移り住んだかのような光景を目にしたなら、自分が名誉をもって遇されていると思うだろうか。
Disputationes adversus gentes 7.33.7
Itane istud non est deorum imminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas reis eis, quas censor animus respuat, et quarum actores inhonestos esse jus vestrum, et inter capita computari judicavit infamia?
PL 5, 1266Aこれは、神々の尊厳を貶めることではないのか——監察官のごとく厳しい心ならば退けるであろう、この上なく恥ずべき事柄〔底本は reis。rebus の誤りと見て事柄と解した〕を彼らに献じ、奉献することは。しかもそれらは、その演じ手たちを不名誉な者とし、破廉恥の徒に数え入れる〔inter capita computari … infamia は取りにくく、不名誉によって身分を損なわれた者に数える意と解した〕と、諸君自身の法が判じた、まさにその事柄なのである。
Disputationes adversus gentes 7.33.8
Mimis nimirum dii gaudent, et illa vis praestans, neque ullis hominum comprehensa naturis, libentissime commodat audiendis his aures, quorum symplegmatibus plurimis intermixtos se esse, derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, Stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus fascinorum ingentium rubore.
PL 5, 1266A神々は道化芝居(ミモス)を喜ぶに違いない。そして、いかなる人間の本性によっても捉えられることのない、あの優れた力は、これらを聞くことに耳を進んで貸すのだ——その夥しい卑猥な絡み合いのうちに自分たちが引き込まれ、嘲笑の種にされていることを知りながら。事実そのとおり、彼らは剃り上げた頭のストゥピドゥス(道化)や、平手打ちの音と拍手や、恥ずべき所業と言葉や、巨大な男根の赤らみを楽しむのだ。
Disputationes adversus gentes 7.33.9
Jam vero si viderint in femineas mollitudines enervantes se viros, vociferari hos frustra, sine causa alios cursitare, amicitiarum fide salva contundere se alios, et crudis mutilare se caestibus, certare hos spiritu, buccas vento distendere, votisque inanibus concrepare, manus ad coelum tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt.
PL 5, 1267Aそのうえ、もし彼らが目にするとすれば——女々しい柔弱さのうちに己を萎えさせる男たちを、理由もなく喚き立てる者たちを、意味もなく走り回る者たちを、友誼の誠実さを保ちながら互いに打ち合う者たちを、粗い革紐の拳当てで自らを傷つける者たちを、息を競い合い、頬を風で膨らませ、空しい誓いをもって音を立てて打ち鳴らす者たちを——彼らは両手を天に挙げ、驚くべき出来事に心動かされて跳び上がり、叫び声をあげ、人間たちとの好意を取り戻すのだろうか。
Disputationes adversus gentes 7.33.10
Haec si diis immortalibus oblivionem afferunt simultatum, si ex comoediis, atellanis, mimis ducunt laetissimas voluptates: quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere, lascivire, saltare, obscoenas compingere cantiones, et clunibus fluctuare crispatis?
PL 5, 1268Aもしこれらのことが、不死なる神々に確執を忘れさせ、喜劇や、アテラナ劇や、道化芝居から、この上ない喜びの快楽を彼らが得ているのだとすれば——諸君はなぜためらい、なぜ躊躇するのか。神々自身もまた戯れ、淫らにふるまい、踊り、卑猥な歌を作り、震える尻を波打たせている、と言うことを。
Disputationes adversus gentes 7.33.11
Quid enim differt, aut interest, faciantne haec ipsi, an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant?
PL 5, 1269A彼ら自身がこれらのことを行うのと、他の者たちによってこれらが行われるのを愛好し悦楽とするのとで、いったい何の違いが、何の隔たりがあるというのか。