アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput XXIV 第VI巻 第XXIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1211A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.24.1

1

In parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum assertores solent, non ignorasse, antiquos nihil habere numinis signa, neque ullum omnino inesse his sensum; sed propter indomitum atque imperitum vulgus, quae pars in populis atque in civitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse: ut velut quadam specie objecta his numinum abjicerent asperitatem metu; arbitratique praesentibus sese sub diis agere, facta impia deponerent, et ad humana officia morum mutatione transirent.

PL 5, 1211A

まさにこの点についても、神像の擁護者たちは常々こう言う――古人たちは、彫像に何ら神威が宿っていないこと、それらにはいかなる感覚もまったく宿っていないことを、知らずにいたわけではない。だが、もろもろの民のうちでも諸都市のうちでも最大の部分を占める、御しがたく無知な大衆のために、彼らはそれを有益な配慮でもって形づくったのである。すなわち、いわば神々の何らかの姿を目の前に差し出すことによって、この大衆が恐れのゆえに自らの荒々しさを捨て去るように、また、神々の現臨のもとにあると思い込んで、不敬な行いを打ち捨て、風習を改めて人間らしい務めへと移るように、との考えからであった。

Disputationes adversus gentes 6.24.2

2

Nec propter aliam causam venerabiles formas auro eis argentoque quaesitas, nisi ut adesse vis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum tantum perstringeret sensum, verum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret.

PL 5, 1211B

崇めるべき姿が、金や銀でもってそれらの彫像に求められたのも、ほかならぬこの理由による。すなわち、その輝きのうちに何らかの力が現に在ると信じられるようにするためであり、それが目の感覚を眩ませるだけでなく、このうえなく荘厳な光の放射でもって心そのものをも震え上がらせるためであった。

Disputationes adversus gentes 6.24.3

3

Quod ratione cum aliqua videretur forsitan dici, si post condita deorum templa, atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, justitia, pax, fides mortalium pectora possideret: neque quisquam in terris nocens, neque innocens diceretur, scelerosa opera nescientibus cunctis.

PL 5, 1212A

これは、もし神々の神殿が建てられ、神像が据えられて以来、世に悪人が一人もいなくなり、いかなる邪悪もまったくなくなり、正義と平和と信義とが死すべき者どもの胸に宿るようになり、地上において誰ひとり犯罪者とも無実の者とも呼ばれることなく、すべての人が凶悪な所業を知らずにいたのであれば、いくらかの道理をもって語られているように見えたであろう。

Disputationes adversus gentes 6.24.4

4

Nunc vero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae pene interierit nomen, per momenta, per puncta, examina maleficiorum nova noxiorum improbitate pariantur: dicere qui convenit, ad incutiendas formidines vulgo instituta simulacra; cum praeter innumeras criminum et facinorum formas ipsa etiam videamus templa sacrilegis violationibus appeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus, et nocturnis a furibus; ipsosque illos deos, quos ad metus faciendos, vetus finxit et consecravit antiquitas, vadere in antra praedonum, cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus?

PL 5, 1212A

しかし実のところ、逆にあらゆるものが悪に満ち、無実という名がほとんど滅び去り、瞬間ごとに、刻一刻と、罪人どもの新たな悪行によって、数多の悪事の群れが生み出されているというのに、大衆に恐れを植え付けるために神像が据えられたのだ、などと言うことがどうしてふさわしかろうか。ましてや、無数の犯罪と凶行の形態のほかに、我々はまた、神殿そのものが僭主や、王や、盗賊や、夜の盗人によって瀆聖的な侵犯にさらされているのを目にし、恐れを引き起こすために古き時代が形づくり奉献したかの神々自身が、その黄金の恐るべき輝きもろとも、盗賊どもの洞穴へと運ばれていくのを目にしているというのに。