アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XXXVI 第VII巻 第XXXVI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1272A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.36.1

1

(Oberth. XXXIX.) Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, ventum rei ad cardinem, ventum ad veram atque adjunctissimam quaestionem: in quam convenit ut debeamus inspicere, formidine superstitionis amota, et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint, quos saevire asseratis offensos, reddique sacrificiis mites; an sint longe aliud, et ab hujus vi debeant et nominis et potentiae segregari.

PL 5, 1272A

(オベルトゥール版、第三十九章。)さて、語りを進めるうちに、我々はまさに事の核心にたどり着いた。事柄の要となるところに至り、真実にして最も緊密にかかわる問いにたどり着いたのである。この問いにこそ、我々は迷信の恐れを取り除き、迎合を捨てて、目を向けねばならない——すなわち、諸君が、怒って荒ぶり、犠牲によって和らげられると主張するその神々が、はたして本当にそうであるのか、それとも、それとはるかに異なる何かであって、この名と権能の力から切り離されるべきものであるのか、という問いに。

Disputationes adversus gentes 7.36.2

2

Non enim imus inficias, in annalium scriptis contineri haec omnia, quae sunt a vobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo, ingeniique pro captu et legimus, et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Jovi maximo fierent, patremfamilias quemdam, antequam inciperent res agi, servum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum virgis, et ex more mulctasse post patibuli poena.

PL 5, 1272A

というのも、諸君が反論として持ち出したこれらすべてのことが、年代記の記述のうちに含まれていることを、我々は否定しはしないからである。我々自身もまた、自分たちの分に応じ、理解の及ぶ限りにおいて、これを読み、次のことが記されていると知っている——すなわち、かつて、最も偉大なユピテルのために催されたあの競技場の競技において、催しが始まる前に、ある家長が、ひどく罰に値する所業をなした奴隷を、笞で打たせながら競技場の中央を引き回し、慣習に従って、そのあと磔の刑をもって処罰した、ということを。

Disputationes adversus gentes 7.36.3

3

Ludis deinde jam terminatis, profligatisque curriculis, non multi post temporis spatium civitatem occepisse pestilentia vastari.

PL 5, 1272B

そして競技が終わり、競走もすでに果てたのち、さほど時を経ぬうちに、都市が疫病によって荒らされ始めた、ということも。

Disputationes adversus gentes 7.36.4

4

Cumque dies adderet malum malo gravius, catervatim et populus interiret: rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Jovem per insomnium dixisse, uti ad consules vaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri civitati, si ludis sua religio redderetur, et ex integro rursus curiosa observatione procederent.

PL 5, 1272B

そして日を追うごとに、より重い災いに災いが重なり、民衆が群れをなして死んでいったとき、卑しい身の上ゆえに名も知られぬある小百姓に、ユピテルが夢の中で告げたという——執政官たちのもとへ行き、あの先導者(プラエスル)が自分の意に染まなかったことを示し、もし競技にその本来の祭祀が返されて、改めて注意深い遵守のもとに執り行われるならば、都市はよりよい状態になり得ると告げよ、と。

Disputationes adversus gentes 7.36.5

5

Quod cum ille facere minime curasset; vel quod esse vanum suspicaretur insomnium, nullamque habiturum apud audituros fidem; vel quod ingenitae humilitatis memor potestatis tantae fugeret et formidaret accessum: cunctatori redditum inimicum Jovem, filiorum obitus irrogavisse pro poena.

PL 5, 1273A

彼がこれをまったく行おうとしなかったとき——それは、この夢が空しいものであり、それを聞く者たちのもとでは何の信をも得られないだろうと疑ったからか、あるいは、生まれつきの卑しさを思い、これほど大いなる権能に近づくことをおそれ、たじろいだからであった——その逡巡ゆえに敵となったユピテルは、罰として彼の息子たちの死をもたらした、という。

Disputationes adversus gentes 7.36.6

6

Mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius improbati: obeundi formidine territatum, cum jam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum, insomniique exposita visione, flammas evolavisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta, et spectaculis adhibitam gravem curam, et priorem populo redditam sanitatem.

PL 5, 1273A

やがて、その神が彼自身にも死をもって脅すに至った——あの認められなかった先導者について使者として赴かねば、というのである。死ぬことへの恐れに怯え、すでに疫病に触れられて、その炎に焼かれつつあった彼は、親族たちの勧めによって元老院の議場へと運ばれ、夢の幻視を語り明かした。すると、疫病の炎は飛び去った。そして競技の立て直しが決議され、その見世物に重々しい配慮が払われ、民衆にはもとの健やかさが取り戻された、という。