Disputationes adversus gentes 3.31.1
Aristoteles, ut Granius memorat, vir ingenio praepotens, atque in doctrina praecipuus, Minervam esse lunam probabilibus argumentis explicat, et litterata auctoritate demonstrat.
PL 5, 979Aアリストテレスは、グラニウスが伝えるところによれば、才知にすぐれ、学識において卓越した人物であるが、ミネルウァを月であると、もっともらしい論拠によって説き明かし、学識ある権威によって論証している。
Disputationes adversus gentes 3.31.2
Eamdem hanc alii aethereum verticem, et summitatis ipsius esse summam dixerunt: memoriam nonnulli: unde ipsum nomen Minerva, quasi quaedam Meminerva formatum est.
PL 5, 980Aまた別の者たちは、この同じ女神を、アイテールの頂、まさに高みそのものの極みであると言い、さらに別の者たちは記憶であると言った。それゆえ、ミネルウァという名そのものも、いわば「メミネルウァ(記憶する女)」から形づくられたものだとされる。
Disputationes adversus gentes 3.31.3
Quod si accipit res fidem, nulla est ergo Mentis filia, nulla victoriae, nulla Jovis enata de cerebro inventrix oleae, nulla magisteriis artium, et disciplinarum varietatibus erudita. Quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatusque Neptunus.
PL 5, 981Aもしこのことが信を得るならば、精神の娘なる者も、勝利の娘なる者も、ユピテルの脳から生まれ出てオリーブを見出した者も、諸技芸の教授と諸学問の多様さに通じた者も、存在しないことになる。水が大地を潤し覆うことから、ネプトゥヌスと名づけられ、呼ばれるようになったのだ、と彼らは言う。
Disputationes adversus gentes 3.31.4
Si ergo liquoris obtentio nominis hujus appellatione signatur, nullus Deus est omnino Neptunus: atque ita tollitur, et removetur e medio stygii frater Jovis, Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum, et tremebundi motator soli.
PL 5, 981Aしたがって、もしこの名の呼び方によって、水が覆いかぶさるということが示されているのであれば、ネプトゥヌスという神はまったく存在しないことになる。かくして、ステュクスの、そしてオリュンポスのユピテルの兄弟であり、三叉の鉄の武器を携え、海の怪物どもと小魚どもの主であり、塩からき渦潮の王であり、震える大地を揺り動かす者たる彼は、その座から取り除かれ、退けられるのである。