Disputationes adversus gentes 1.9.1
Non pluit, inquit, coelum, et frumentorum inopia nescio qua laboramus. Quid enim inservire elementa tuis necessitatibus postulas? atque, ut vivere mollius et delicatius tu possis, obsequia temporum tuis debent commoditatibus se dare?
PL 5, 731A彼は言う、「天は雨を降らせず、我々は何やら分からぬ穀物の欠乏に苦しんでいる」と。だが、なぜお前は、もろもろの元素がお前の必要に仕えることを求めるのか。お前がより安楽に、より贅沢に生きられるようにと、季節のめぐりがお前の都合に合わせて己を差し出さねばならぬのか。
Disputationes adversus gentes 1.9.2
Quid enim si hoc pacto navigationis cupidissimus conqueratur ventos jamdiu non esse, et coeli conquievisse flaturas? Numquid ideo dicendum est perniciosam esse tranquillitatem illam mundi, quia vectoribus impediat vota?
PL 5, 731Bもし同じように、航海を熱望してやまぬ者が、久しく風が無く、天の吹くことが止んでしまったと嘆いたとしたら、どうであろうか。だからといって、世界のその静けさが有害だと言うべきであろうか、それが船旅をする者たちの願いを妨げるからといって。
Disputationes adversus gentes 1.9.3
Quid si sole aliquis torrere se suetus, et acquirere corpori siccitatem, ratione consimili conqueratur frequentissimis nubilis jucunditatem serenitatis ablatam?
PL 5, 732Aもし、太陽で自らを焼き、肉体に乾きを得るのを常としている者が、同様の理屈で、頻繁な曇天によって晴天の心地よさが奪われたと嘆いたとしたら、どうであろうか。
Disputationes adversus gentes 1.9.4
Numquid ideo dicenda sunt nubila inimica obductione pendere, quia libidini non permittitur otiosae rutilare se flammis, et causas potionibus praeparare?
PL 5, 732Aだからといって、雲が敵意ある覆いをもって垂れ込めていると言うべきであろうか、怠惰な欲望が炎に己を赤く染めさせ、渇きの種を用意することを許されないからといって。
Disputationes adversus gentes 1.9.5
Eventa haec omnia, quae fiunt, et accidunt mole sub hac mundi, commodulis non nostris, sed ipsius pendenda sunt rationibus ordinibusque naturae.
PL 5, 732Aこの世界という量塊のもとで起こり、生じるこれらすべての出来事は、我々のささやかな都合によってではなく、自然そのものの理法と秩序とによって計られるべきものなのである。