アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LXI 第II巻 第LXI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 907A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.61.1

1

Quid est, inquit, vobis investigare, conquirere, quisnam hominem fecerit? animarum origo quae sit? quis malorum excogitaverit causas? orbe sit sol amplior, an pedis unius latitudine metiatur? alieno ex lumine, an propriis luceat fulgoribus luna? quae neque scire compendium, neque ignorare detrimentum est ullum.

PL 5, 907A

諸君にとって、人間を作ったのが誰であるかを探り究めること、魂の起源が何であるかを、悪の原因を考え出したのが誰であるかを、太陽が地球よりも大きいのか、それとも足一つ分の幅で測られるほどのものなのか、月は借り物の光で輝くのか、それとも自らの輝きで光るのか——こうしたことを詮索して、いったい何になろうか、と言われる。知ったところで得るところはなく、知らずにいても何ら損なうところはないのだから、と。

Disputationes adversus gentes 2.61.2

2

Remittite haec Deo, atque ipsum scire concedite, quid, quare, aut unde sit; debuerit esse, aut non esse; semper natum sit aliquid, an ortus primigenios habeat: aboleri conveniat, an reservari; exuri, dissolvi, an repetita integritate renovari.

PL 5, 907A

これらのことは神に委ねるがよい。何であるか、なぜか、どこからか、存在すべきであったのか、存在すべきでなかったのか、あるものが常に存在していたのか、それとも原初の生成を持つのか、滅ぼされるべきか、保たれるべきか、焼き尽くされ、解体されるのか、それとも完全性を取り戻して更新されるのか——それを知ることは、かの神おひとりにお任せするがよい。

Disputationes adversus gentes 2.61.3

3

Vestris non est rationibus liberum implicare vos talibus, et tam remotas inutiliter curare res.

PL 5, 908A

諸君自身の理性にとって、このような事柄に自らを絡め取り、これほど手の届かぬ事柄を無益に気にかけることは、許されていることではない。

Disputationes adversus gentes 2.61.4

4

Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum, et nisi vos applicatis Dei Principis notioni, a corporalibus vinculis exsolutos expectat mors saeva, non repentinam afferens extinctionem, sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens.

PL 5, 908A

諸君の事は危うい瀬戸際に置かれている——諸君の魂の救いのことを言っているのだ。そして、もし諸君が至高の神の認識に自らを結びつけないならば、肉体という束縛から解き放たれたとき、諸君を待ち受けているのは凄惨な死である。それは即座の絶滅をもたらすのではなく、長い時の経過をかけて、責め苦の刑罰の苛烈さによって諸君を蝕み尽くすのである。