アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XIV 第III巻 第XIV章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 955A · 7 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.14.1

1

An numquid coelestium corpora foeditatibus his carent? et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse parvulorum credendum est ritu, et viduatos interioribus cunctis, tamquam utres sufflatos, turgidorum corporum inanitate pendere?

PL 5, 955A

それとも、天上の者たちの体は、これらの醜さを免れているとでもいうのか。そして、死すべき者たちの食物を口にしないゆえに、幼子のように歯を持たず、あらゆる内臓を欠き、膨らんだ皮袋のように、膨れ上がった体の空しさのままにぶら下がっていると信じるべきなのか。

Disputationes adversus gentes 3.14.2

2

Quid quod, si haec ita sunt, erit vobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes, an formarum dispari circumscriptione teneantur.

PL 5, 955B

さらに言えば、もしこれがそのとおりであるならば、諸君は次のことを見極める必要に迫られるのではないか。すなわち、すべての神々が互いに似ているのか、それとも形の異なる輪郭に捉えられているのか、ということを。

Disputationes adversus gentes 3.14.3

3

Si enim par cunctis, atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos, fallique cognitionis in mutuae comprehensione.

PL 5, 956A

もしすべてに等しく、みな同じ一つの類似の姿かたちであるならば、彼らが互いを見分けるさいに誤り、認識をあやまつと信じても、不合理ではない。

Disputationes adversus gentes 3.14.4

4

Sin autem gerunt discrimen in vultibus, sequitur ut intelligi debeat non alia de causa dissimulitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare.

PL 5, 956A

しかし、もし彼らの顔かたちに差異があるとするならば、次のことが理解されねばならないことになる。すなわち、この相違が彼らに与えられたのは、ほかでもなく、それぞれが異なる特徴のしるしによって、互いを見分けることができるためにほかならない、ということが。

Disputationes adversus gentes 3.14.5

5

Ergo esse dicendum est quosdam capitones, cilunculos, frontones, labeones: in his alios mentones, naevios, atque nasicas.

PL 5, 956A

したがって、ある者は頭の大きい者、ある者は額の狭い者、ある者は額の広い者、ある者は唇の厚い者であると言わねばならず、これらの中には、さらに顎の突き出た者、あざのある者、鼻の大きい者もいると言わねばならない。

Disputationes adversus gentes 3.14.6

6

Hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione saccibucces, nanos, longos, medios, macilentos, pingues, crassos: hos capillorum intortionibus crispulos, calvitiis alios et glabritatibus rasos.

PL 5, 956B

ある者は鼻孔の開いた者、ある者は反り返った鼻を持つ者、幾人かは頬の膨らみゆえに頬袋を持つ者であり、また背の低い者、背の高い者、中背の者、痩せた者、太った者、肥えた者もいる。ある者は髪の縮れによって縮れ毛の者であり、ある者は禿げによって、あるいは剃り上げられた滑らかさによって、頭髪を欠いた者である。

Disputationes adversus gentes 3.14.7

7

Neque opinari nos falso, vestrae et produnt atque indicant officinae. Siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos effingitis, alios laeves, senes, juvenes, pueros, aquilos, caesios, ravos, seminudos, intectos, aut, ne frigus incommodet, fluidarum vestium superjectione perfusos.

PL 5, 957A

そして我々が誤って想像しているのではないことは、諸君自身の工房が明かし、示しているとおりである。というのも、諸君は神々を作り、形づくるさいに、ある者は豊かな髪を持つ姿に、ある者は滑らかな姿に、老人に、若者に、少年に、浅黒い肌に、青灰色の目に、褐色の目に、半裸に、あるいは覆いなき姿に形づくり、あるいは寒さに困らぬようにと、ゆったりとした衣をまとわせて仕上げているのだから。