アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput XXI 第VI巻 第XXI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1204A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.21.1

1

Antiochum Cyzicenum ferunt quindecim cubitorum Jovem ex delubro aureum sustulisse, et ex aere bracteolis substituisse fucatum.

PL 5, 1204A

伝えられるところでは、キュジコスのアンティオコスは、神域から十五キュビトの黄金のユピテル像を持ち去り、その代わりに、青銅に金箔を貼ってごまかした像を据えた。

Disputationes adversus gentes 6.21.2

2

Si in simulacris praesto sunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Jupiter, quibus curis fuerat illigatus, quominus privatas persequeretur injurias, et suppositum se sibi viliore in materia vindicaret?

PL 5, 1204A

もし神々が自らの神像のうちに現に在り、宿っているのであれば、ユピテルはいったいどのような仕事に、どのような気がかりに縛られていて、自らに加えられた私的な不正を追及することも、より劣った材質のものを自分の身代わりに据えられたことに報復することもできなかったのか。

Disputationes adversus gentes 6.21.3

3

Dionysius ille, sed junior, cum velamine aureo spoliaret Jovem, et pro illo lanaeum subderet, jocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc vaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua comprobaret, et urbanum scurrulam cruciatibus revocaret ad seria?

PL 5, 1205A

かの若い方のディオニュシオスは、ユピテルから黄金の外衣を剥ぎ取り、代わりに羊毛の衣を着せかけながら、なお戯れの冗談を弄んで、こう言った――あの黄金の衣は厳寒のうちには冷たく、この羊毛の衣は暖かい、あの黄金の衣は夏の盛りには重苦しいが、この羊毛の衣はむしろ涼しく風を通す、と。そのとき、天の王はどこにいたのか。自らが現に在ることを何らかの恐怖でもって証立て、この気の利いた道化者を拷問によって真面目な事へと引き戻すことは、なかったのか。

Disputationes adversus gentes 6.21.4

4

Nam quid Aesculapii gravitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima, boni ponderis, et philosophicae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre levi et glabro, simillimoque impuberi, ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius?

PL 5, 1205A

さらに、アエスクラピウスの重々しさが彼によって嘲笑されたことを、いったいなぜ思い起こさずにいられようか。彼はアエスクラピウスから、豊かで、量感があり、哲学者めいた密なる、あの見事な髭を剥ぎ取りながら、こう言った――つるりとした、髭のない、まるで髭の生えぬ少年のようなアポロを父としながら、その子を髭を蓄えた姿に象るとは、けしからぬ所業である。これでは、二人のうちいずれが父でいずれが子であるのか、いや、そもそも彼らが同じ血筋、同じ血縁に属するのかどうかさえも、疑わしいままに残されてしまう、と。

Disputationes adversus gentes 6.21.5

5

Quae cum omnia fierent, et cum sacrilegis praedo irrisionibus jocaretur, si suberat numen in statua nomini ejus majestatique sacrata: cur oris contumeliam levigati, et dehonestati vultus non justa et merita persecutus est ultione, demonstravitque hoc facto se esse praesentem, et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari?

PL 5, 1205B

これらすべてがなされ、この略奪者が瀆聖的な嘲弄でもって戯れているあいだ、もしその彫像のうちに、彼の名と威厳とに捧げられた神威が宿っていたのであれば、なぜその神は、剃り上げられ辱められた顔への侮辱を、正当でふさわしい報復でもって追及せず、この行いによって自らが現に在ることを示し、頑強な守りをもって自らの神殿と神像とを守り抜くことをしなかったのか。