アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XLII 第I巻 第XLII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 771A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.42.1

1

Natum hominem colitis. Etiam si esset id verum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis, et tam liberalibus donis, quae ab eo profecta in nobis sunt, Deus dici appellarique deberet.

PL 5, 771A

「汝らは生まれた人間を礼拝している」と言う。たとえそれが真実であったとしても、先に述べた箇所で言われたとおり、それでも、その方から我々のうちに発した数多くの、これほど寛大な賜物のゆえに、神と呼ばれ、名指されてしかるべきである。

Disputationes adversus gentes 1.42.2

2

Cum vero Deus sit re certa, et sine ullius rei dubitationis ambiguo, inficiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum a nobis coli, et praesidem nostri corporis nuncupari? Ergone, inquiet aliquis furens iratus, et percitus, Deus ille est Christus?

PL 5, 772A

しかし実際のところ、確かな事実として、いかなる事柄の疑いの曖昧さもなく神であられるのに、諸君は、我々がその方をこの上なく礼拝し、我々の肉体の守護者と呼んでいることを、我々が否定するだろうと思っているのか。それでは、と誰か狂ったように怒り、激昂した者が言うだろう——「かのキリストが神だというのか」と。

Disputationes adversus gentes 1.42.3

3

Deus respondebimus, et interiorum potentiarum Deus: et, quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. Postulabit forsitan insanior et furiosior factus: an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari.

PL 5, 772A

「神である」と我々は答えよう、「そして内なる諸力の神である」と。そして、信じない者たちをいっそう苛烈な苦しみで責め苛むことになろうが、至高の王によって、この上なく重大な事のために我々のもとへ遣わされた者である、と。彼はおそらく、いっそう狂い、いっそう激昂して、事がまさに我々の言うとおりであるかどうかを証明せよと求めるだろう。

Disputationes adversus gentes 1.42.4

4

Nulla major est comprobatio quam gestarum ab eo fides rerum, quam virtutum novitas: quam omnia victa decreta, dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente videre: quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas seu patrias leges vanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit.

PL 5, 772A

彼によって成し遂げられた事どもの確かさ、力の証しの新しさより大きな証明はない。すべての定めが打ち負かされ、運命の理法が解き崩されたことより大きな証明はない——それらのことを、もろもろの民、もろもろの諸国民が、自らの目の光のもとで、誰も異論を唱えることなく見ているのだ。彼らの古き、あるいは父祖伝来の法が、空しさに満ち、この上なく空虚な迷信であることを示された当の者たちですら、それを偽りだと論難することを敢えてしない。