アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XXXVI 第II巻 第XXXVI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 864B · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.36.1

1

Sed immortales perhibentur dii esse. Non ergo natura, sed voluntate Dei patris, ac munere.

PL 5, 864B

しかし神々は不死であると言い伝えられている。ならばそれは本性によってではなく、父なる神の御意志と賜物とによってである。

Disputationes adversus gentes 2.36.2

2

Quo igitur pacto immortalitatis largitio est donum Dei, certe prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamvis eas mors saeva posse videatur extinguere, et ad nihilum redactas irremeabili abolitione delere.

PL 5, 864B

したがって、不死の授与が神の賜物であるとすれば――それは確かに生み出された者たちに対してのことである〔certe prolatis の構文は取りにくい。前章の神々を受ける与格と解した〕――同じ仕方で、神は魂に対しても不死を授けることをよしとされるであろう。たとえ、猛々しい死が魂を滅ぼしうるように見え、無へと帰したうえで、後戻りのない廃絶によって消し去るように見えようとも。

Disputationes adversus gentes 2.36.3

3

Plato ille divinus multa de Deo digna, nec communia sentiens multitudini, in eo sermone ac libro, cui nomen Timaeus inscribitur, Deos dicit et mundum corruptibili esse natura, neque esse omnino dissolutionis expertes: sed voluntate Dei regis ac principis vinctione in perpetua contineri.

PL 5, 865A

かの神々しいプラトンは、神について、多くの、俗衆とは共有されない値打ちある考えを抱いており、『ティマイオス』という名を冠する、かの対話篇にして書物のうちで、神々も世界も朽ちうる本性のものであり、まったく解体を免れてはいないが、王にして支配者たる神の御意志によって、永遠の縛めのうちに保たれているのだ、と述べている。

Disputationes adversus gentes 2.36.4

4

Quod enim recte sit vinctum, et nodis perfectissimis colligatum, Dei bonitate servari: neque ullo ab alio, nisi ab eo qui vinxit et dissolvi, si res poscat, et salutari vinctione donari.

PL 5, 865A

正しく結ばれ、いとも完全な結び目で縛られたものは、神の善性によって保たれるからである。そして、事がそれを求めるならば解かれるのも、救いの縛めを賜るのも、ひとえにそれを結んだ方によるのであって、他の何者によるのでもない。

Disputationes adversus gentes 2.36.5

5

Ergo si res est ita, nec aliud convenit vel existimare vel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis: cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam vitam principali benevolentia surrogari?

PL 5, 865A

さて、事がそうであり、それ以外に考えることも信じることもふさわしくないとすれば、なにゆえ諸君は、我々が魂を中間の性質のものと呼ぶことに驚くのか。プラトン自身が、神々の神威そのものが中間の本性を持つと言い、ただ、絶えず傾くことなき命が至高者の慈しみによって代わりに与えられるのだと言っているというのに。

Disputationes adversus gentes 2.36.6

6

Si enim forte nescitis, et antea vobis incognitum propter rei novitatem fuit, accipite sero, et discite ab eo, qui novit, et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias, nec ab eo, quemadmodum dicitur, generatas coepisse se nosse, atque in sui nominis essentia praedicuri, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab Imperatore disjunctum: ejus tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.

PL 5, 866A

もし諸君がたまたまこれを知らず、事の目新しさゆえにこれまで知らずにいたのであれば、遅ればせながら受け取り、知る方から、そして公然と世に打ち出された方から――すなわちキリストから〔底本は protulit in medium Christo。Christo を eo と同格と解した〕――学ぶがよい。魂は至高の王の娘ではなく、また、言われているように、彼から生まれて、自らを知り始め、彼の御名の本質のうちにあって宣べ告げられる者〔底本は praedicuri。語形が成り立たないので、praedicaturas の意に解した〕となっているのでもなく、魂にはまた別のある生みの親があり、その者は位と力の位階において至高の帝王からきわめて多くの段差で隔てられている、ということを。とはいえ、その生みの親は彼の宮廷の出であり、生まれの気高さにおいて秀でた高貴さを持つ者である、ということを。