アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XXXIX 第I巻 第XXXIX章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 767A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.39.1

1

Venerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias: si quando conspexeram lubricatum lapidem, et ex olivi unguine sordidatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, affabar, et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco: et eos ipsos divos, quos esse mihi persuaseram, afficiebam contumeliis gravibus: cum eos esse credebam ligna, lapides, atque ossa, aut in hujusmodi rerum habitare materia.

PL 5, 767A

私はかつて崇敬していた——おお盲目よ——つい先ごろ炉から取り出されたばかりの神像を、鉄床の上で槌によって作り上げられた神々を、象の骨を、絵を、古びた木々に巻きつけられた布切れを。もしいつか、磨かれて滑らかになり、オリーブ油の膏で汚れた石を目にすれば、あたかもそこに現前する力が宿っているかのように、へつらい、語りかけ、何も感じることのない木切れに恩恵を求めた。そして、自分にそう信じ込ませていたそれらの神々自身に、重い侮辱を加えていたのだ——それらが木であり、石であり、骨であると、あるいはそのような物の材料の中に神が宿っていると、私は信じていたのだから。

Disputationes adversus gentes 1.39.2

2

Nunc doctore tanto in vias veritatis inductus, omnia ista, quae sint, scio: digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio divino: et quid cuique debeatur, vel personae, vel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo.

PL 5, 768A

しかし今、これほど偉大な師によって真理の道へと導かれ、それらすべてが何であるかを、私は知っている。ふさわしきことをふさわしきものについて思い、神の名にいかなる侮辱も加えない。そして、それぞれに何が負われるべきかを——人に対してであれ、個々の者に対してであれ——段階と権威とを混同することなく割り当てるのである。

Disputationes adversus gentes 1.39.3

3

Ita ergo Christus non habeatur a nobis Deus? nec, qui omnium alioquin vel maximus potest excogitari, divinitatis afficiatur cultu, a quo jamdudum tanta et accepimus dona viventes, et expectamus, dies cum venerit, ampliora?

PL 5, 768A

それでは、キリストは我々から神と見なされるべきではないのか。他のあらゆる者の中でも最大なる者と考えうる方が、神性の礼拝を受けるべきではないのか——その方から、我々はすでに生きているうちにこれほど多くの賜物を受け、かの日が来たときにはさらに大いなる賜物を期待しているというのに。