Disputationes adversus gentes 6.17.1
Sed erras, inquit, et laberis, nam neque nos aera, neque auri argentique materias, neque alias, quibus signa confiunt, eas esse per se deos, et religiosa decernimus numina; sed eos in his colimus, eosque veneramur, quos dedicatio infert sacra, et fabrilibus efficit inhabitare simulacris.
PL 5, 1199B「しかし」と相手は言う、「お前は誤り、思い違いをしている。なぜなら、我々は、青銅も、金や銀の材質も、彫像が作られる他の物も、それら自体が神であり、崇敬すべき神霊であると定めているのではないからだ。そうではなく、我々がその中で崇拝し、崇敬しているのは、聖なる献納の儀式が招き入れ、職人の作った神像のうちに住まわせる、その方々なのである」と。
Disputationes adversus gentes 6.17.2
Non improba, neque aspernabilis ratio, qua possit quivis tardus, necnon et prudentissimus credere deos, relictis sedibus propriis, id est coelo, non recusare, nec fugere habitacula inire terrena; quinimmo jure dedicationis impulsos simulacrorum coalescere junctioni.
PL 5, 1200Aそれは、鈍い者であれ、この上なく賢明な者であれ、誰もが、神々が自らの本来の座、すなわち天を離れて、地上の住まいに入ることを拒みも避けもせず、それどころか献納の権能に促されて、神像との結合へと融け合うのだと信じ得るような、悪しからぬ、軽んじるに値しない理屈である。
Disputationes adversus gentes 6.17.3
In gypso ergo mansitant, atque in testulis dii vestri? quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus, atque animae dii sunt? atque ut fieri augustiores vilissimae res possint, concludi se patiuntur, et in sedis obscurae coercitione latitare?
PL 5, 1200Aそれでは、諸君の神々は石膏の中に、陶片の中に住まっているというのか。いや、それどころか、陶片や石膏の心であり、霊であり、魂であるものが神なのか。そして、この上なく卑しい物がより荘厳なものとなり得るように、彼らは自らが閉じ込められることを甘んじて受け、暗い座の狭さのうちに身を潜めているというのか。
Disputationes adversus gentes 6.17.4
Ergo illud a vobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire, invitine hoc faciunt, id est, jure dedicationis attracti simulacrorum meunt mansiones? an proni et faciles, neque ullis necessitatibus irrogatis?
PL 5, 1200Aそれゆえ、この点についてまず諸君に望み、聞かせてもらいたいと求めるのは、次のことである。彼らは望まずしてこれを行うのか、すなわち、献納の権能に引かれて、神像の住まいへと赴くのか。それとも、いかなる強制も課されることなく、自ら進んで従順にそうするのか。
Disputationes adversus gentes 6.17.5
Si inviti hoc faciunt, et qui fieri potis est, ut in aliquam necessitatem imminuta majestate cogantur? si voluntariae obsecutionis assensu, et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant, vinctionis vi propemodum colligati, nobilitent testulas, et caetera quibus signa confiunt?
PL 5, 1200Bもし望まずしてこれを行うのであれば、彼らが、その威厳を損なわれて、何らかの強制に服させられるなどということが、いったいどうしてあり得ようか。もし自ら進んで従う同意によるのであれば、神々は陶片の中に何を求めているというのか。星の座よりもそれを選び、ほとんど束縛の力によって縛られたかのように、陶片や、彫像の作られる他の物を、貴きものとするとは。
Disputationes adversus gentes 6.17.6
Si concedamus, ut coelo et sidereis sedibus eas anteponant, divinitatis suae perdiderint potestatem.
PL 5, 1201Aもし我々が、彼らが天と星の座よりもそれらを選ぶことを認めるならば、彼らは自らの神性の力を失ったことになるだろう。