Disputationes adversus gentes 4.10.1
Quod si habere insistitis suos proprios praesides ossa, mella, et limina, caeteraque alia, quae vel cursim perstrinximus,vel nimietatis non attigimus taedio, licet consimili ratione mille alios Deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam, custodiamque praebere.
PL 5, 1020Aもし諸君が、骨や蜜や敷居、そのほか我々がざっと触れるにとどめた、あるいは煩わしさのあまり触れずにおいた事柄が、それぞれ固有の守護神を持つと言い張るのであれば、同じ理屈によって、数え切れぬ事物にその配慮と守護とを与えねばならぬ、さらに千もの別の神々を持ち出してよいことになる。
Disputationes adversus gentes 4.10.2
Cur enim Deus praesit melli uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunilae, nasturtio, non ficis, betaceis, caulibus?
PL 5, 1021Aなぜ神は、蜜だけを司って、瓜や蕪を司らないのか。薄荷や胡椒草を、無花果や甜菜やキャベツを司らないのか。
Disputationes adversus gentes 4.10.3
Cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues, pili, caeteraque alia locis posita in obscuris, et verecundioribus partibus, et sunt casibus obnoxia plurimis, et curam magis deorum, diligentiamque desiderant?
PL 5, 1021Aなぜ骨だけが守護に値し、爪や毛や、隠れた恥ずかしい部位に置かれ、多くの災いにさらされ、それゆえいっそう神々の配慮と気配りとを必要とする、そのほかの部分は値しないのか。
Disputationes adversus gentes 4.10.4
Aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelaribus divis, incipient totidem dii esse, quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus divinae praesideant curae, si certas res esse, quibus praesint numina et provideant, dixeritis.
PL 5, 1021Aあるいは、もしこれらの部分もまたそれぞれ守護の神々のもとにあると諸君が言うのであれば、事物の数だけ神々が存在することになってしまう。そして、もし諸君が、神威が司り配慮する特定の事物というものがあると言うのであれば、なぜあらゆる事物を神の配慮が司らないのかという理由は、説明のしようがなくなるであろう。