Disputationes adversus gentes 3.26.1
Non commemorabimus hoc loco deam Lavernam furum, Bellonas, Discordias, Furias, et laeva illa quae constituitis numina, taciturnitatis silentio praeteribimus.
PL 5, 972Aこの場では、盗人の女神ラウェルナ、ベロナたち、ディスコルディアたち、フリアエたち、そして諸君が立てた不吉な神威については述べず、沈黙の裡に通り過ぎることにしよう。
Disputationes adversus gentes 3.26.2
Martem ipsum ponemus in medio, et speciosam illam Cupidinum matrem: ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. Potestatem, inquit, bellorum Mars habet, utrumne ut mota compescat, an ut cessantia et quieta commoveat?
PL 5, 973Aマルスその人と、かの美しいクピドたちの母とを俎上に載せよう。諸君はその一方を戦いの、もう一方を恋と欲望の炎の司として立てている。「マルスは戦の権能を持つ」と彼は言う——それは、起こった戦いを鎮めるためか、それとも、止み静まっているものを掻き立てるためか。
Disputationes adversus gentes 3.26.3
Nam si sedator militaris insaniae est, cur quotidie bella non desunt? Sin autem conditor illorum est, Deum ergo dicemus in voluptatis suae dulcedinem collidere orbem totum: discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate disjunctas: conducere ex diverso tot mortalium millia, et intra verbi unius moras campos cadaveribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare, et servitutis conditionem imponere, dissensionibus gaudere civilibus, commorientium fratrum parricida nece, et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore.
PL 5, 973Aというのも、もし彼が軍事的狂気を鎮める者であるなら、なぜ日々戦争が絶えることがないのか。だが、もし彼こそがそれを生み出す者であるなら、我々はこう言わねばならない——一柱の神が、己の快楽の甘美さのために全世界を衝突させ、土地の隔たりによって遠く離れた諸国民のあいだに不和と危難の種をまき、あちこちから幾千もの死すべき者たちを寄せ集め、ただ一言のあいだに戦場を死骸で埋め尽くし、血の川を奔流させ、いとも堅固な帝国を滅ぼし、都市を地に均し、自由に生まれた者から自由を奪って隷属の境遇を課し、市民のあいだの不和を喜び、共に死にゆく兄弟たちの近親殺しの殺戮を喜び、そして最後には子と父とが近親殺しとなって渡り合う凄惨さを喜んでいるのだ、と。