アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput VI 第I巻 第VI章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 728B · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.6.1

1

Quamquam ista quae dicitis bella religionis nostrae ob invidiam commoveri, non sit difficile comprobare post auditum Christum in mundo non tantum non aucta, verum etiam majore de parte furiarum compressionibus imminuta.

PL 5, 728B

もっとも、諸君が言うような、我々の宗教への妬みゆえに戦争が引き起こされるという、その主張については、キリストが世に聞き知られてこのかた、戦争が増したのではなく、むしろ大部分において狂乱が抑えられ、減じたのだということを、証し立てるのはさして難しくない。

Disputationes adversus gentes 1.6.2

2

Nam cum hominum vis tanta magisteriis ejus acceperimus ac legibus, malum malo rependi non oportere, injuriam perpeti quam irrogare esse praestantius; suum potius fundere, quam alieno polluere manus et conscientiam cruore: habet a Christo beneficium jamdudum orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies, atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantis occoepit.

PL 5, 729A

なぜなら、これほど夥しい数の人間が、その教えと掟によって、悪をもって悪に報いるべきではないこと、不正を加えるよりもむしろ被るほうがまさっていること、他人の血で手と良心を汚すよりはむしろ己の血を流すほうがよいことを、受け入れたからである。恩知らずのこの世界は、すでに久しくキリストからの恩恵を受けている。彼によって獰猛さの狂暴は和らげられ、敵意ある手は、同じ生き物である人間の血から控えることを始めたのである。

Disputationes adversus gentes 1.6.3

3

Quod si omnes omnino, qui homines se esse non specie corporum, sed rationis intelligunt potestate, salutaribus ejus pacificisque decretis aurem vellent commodare paulisper, et non fastu et supercilio luminis, suis potius sensibus, quam illius commonitionibus crederent: universus jamdudum orbis mitiora in opera conversis usibus ferri, tranquillitate in mollissima degeret, et in concordiam salutarem, incorruptis foederum sanctionibus conveniret.

PL 5, 729A

もし、己が人間であることを肉体の姿によってではなく理性の力によって理解しているすべての者たちが、しばし彼の救いをもたらす平和な教えに耳を傾けようとし、己の見識を鼻にかけた思い上がりと高慢とから、彼の訓戒よりも自分自身の感覚のほうを信じるようなことをしなかったなら、全世界はすでに久しく、鉄の用途をより穏やかな業へと転じて、この上なく柔和な平穏のうちに過ごし、汚れなき契りの定めによって、救いに満ちた和合へと集うことであろうに。