アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VI, Caput XXVII 第VI巻 第XXVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1216A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 6.27.1

1

Sed quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra, monstratum est: de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de thure, deque aliis omnibus, quae in parte ista confiunt, possit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere.

PL 5, 1216A

しかし、事の成り行きに応じて、神像がいかに空しく作られているかは、すでに十分に示されたのであるから、次には、犠牲について、いけにえの屠殺と献供について、混ぜ物のない酒について、乳香について、そしてこの部分に関わるそのほかすべての事柄について、順序に従い、できるかぎり簡潔に、いかなる回りくどい言い回しもなしに語ることができよう。

Disputationes adversus gentes 6.27.2

2

In hac enim consuestis parte, invidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos; et quod minime attribuamus diis, poenas etiam capitis belluarum crudelitatibus irrogare.

PL 5, 1216A

けだし、諸君はこの点において、我々に対してこのうえなく激しい憎悪を掻き立て、我々を無神論者と呼び、我々が神々に何一つ捧げないことのゆえに、猛獣の残虐によってさえ死刑を科すことを常としているからである。

Disputationes adversus gentes 6.27.3

3

Quod quidem nos fatemur non contemptu facere, atque aspernatione divina; sed quod existimemus, hujus potentias nominis nihil tale deposcere, neque rerum hujusmodi cupiditatibus attineri.

PL 5, 1216A

これを我々が行っているのは、たしかに神々への軽侮や蔑みのゆえではないということを、我々は認める。そうではなく、この名の持つ力が、そのようなものを何一つ求めておらず、この種の事物への欲望に結びついてもいない、と我々が考えるがゆえなのである。