Disputationes adversus gentes 6.12.1
Ex hujusmodi causis illud etiam vobis conniventibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciviae artificum luderent, darent que his formas, quae cuilibet tristi possent esse derisui.
PL 5, 1188Aこのような原因から、諸君が黙認する中で、次のようなことまでもが生じた。すなわち、職人たちの放埒さが神々の体において戯れ、どんなに陰気な者にとってすら物笑いの種となり得るような姿を、彼らに与えたのである。
Disputationes adversus gentes 6.12.2
Itaque Hammon cum cornibus jam formatur et fingitur arietinis: Saturnus cum obunca falce, custos ruris ut aliquis, ramorum luxuriantium tonsor: cum petaso gnatus Maiae, tamquam vias aggredi praeparet, et solem, pulveremque declinet: Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate: Venus nuda, et aperta, tamquam si illam dicas publicare, divendere meritorii corporis formam: cum pileo Vulcanus, et malleo, manu librans dextera, et fabrili expeditione succinctus: cum plectro et fidibus Delius citharistae gestus servans, cantaturi et naenias histrionis: cum fuscina rex maris, tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est reperire figmentum alicujus numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum liberalitate donatos.
PL 5, 1188Aこうして、ハンモンは今や牡羊の角を持つ姿に形作られ、作られている。サトゥルヌスは曲がった鎌を手に、まるで田畑の番人か、生い茂った枝を刈る植木職人のように描かれる。マイアの子は旅帽をかぶり、あたかも旅路に出ようとし、太陽と埃を避けようとしているかのようである。リベルは柔らかな肢体を持ち、女のようなだらしなさで、この上なくしどけなく緩んでいる。ウェヌスは裸で、あらわで、あたかも彼女が娼婦の体を人目にさらして売り渡していると言えそうなほどである。ウルカヌスは帽子をかぶり、槌を右手に構えて振り上げ、鍛冶の身支度で腰を締めている。デロスの神は撥と竪琴を手にし、竪琴弾きの、いまにも哀歌を歌おうとする役者の身振りを保っている。海の王は三叉の銛を手にし、あたかも剣闘士の試合に臨まねばならないかのようである。そして、職人たちの気前良さによって与えられた定まった扮装を帯びていない、いかなる神威の造形も見出すことはできない。
Disputationes adversus gentes 6.12.3
Ecce si aliquis, vobis nescientibus et ignaris, rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat, et in Mercurii transferat sedem: Mercurium rursus arripiat, atque in Solis faciat commigrare delubrum, uterque enim a vobis glaber, atque ore compingitur levi, detque huic radios, Solis capiti petasunculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit, an ille Mercurius, cum habitus vobis deos, non oris soleat proprietas indicare?
PL 5, 1189A見よ、もし誰か抜け目のない都会風の王が、諸君の知らぬ間に、諸君の与り知らぬところで、太陽神をその家の戸口から取り去ってメルクリウスの座へと移し、続いてメルクリウスを取り上げて太陽神の神域へと移り住まわせ——両者とも諸君によって髭のない滑らかな顔立ちに作られているのだから——、この神には光の冠を与え、太陽神の頭には小さな旅帽を載せたとしたら、諸君はいったいどうやって、これが太陽神なのかそれともメルクリウスなのかを見分けられるであろうか。諸君にとって、神々を示すのは顔つきの固有性ではなく、扮装であるのが常であるというのに。
Disputationes adversus gentes 6.12.4
Consimili rursus translatione si nudo Jovi cornua detranat, et Martis temporibus affigat, Martem armis spoliet, et his rursus circumcludat Hammonem: interstitio quae fieri poterit singulorum, cum qui Jupiter fuerat, idem possit existimari Mars esse, et qui Mavors fuerat, subintroire speciem Jovis possit Hammonis?
PL 5, 1190A同様のすり替えによって、もし裸のユピテルから角を切り取ってマルスのこめかみに取り付け、マルスからは武具を剥ぎ取ってそれをハンモンにまとわせたとしたら、各々を隔てる区別は、いったいどうしてなし得ようか。ユピテルであった者が、そのままマルスであるとみなされ得るし、マウォルスであった者が、ユピテル・ハンモンの姿へすり替わり得るというのに。
Disputationes adversus gentes 6.12.5
Usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum: deus pro deo credi, alter videri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari?
PL 5, 1190Aこれほどまでに、これらの神像を作り上げ、あたかも固有のものであるかのように名を捧げることは、戯れにすぎないのである。もしその扮装を取り去るならば、各々を識別する術は失われ、ある神が別の神と思い込まれ、一方が他方と見なされ、いや、両者がそれぞれ相手として見なされ得るのだから。