Disputationes adversus gentes 7.37.1
(Oberth. XL.) Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam civitatis et reipublicae duris, vel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens: vel quae hostes validi, et ad periculum libertatis auferendae praeliorum prosperitate jam proximi: jussis et monitis vatum, transmarinis ex gentibus quosdam deos accitos, magnificisque honoratos templis, et luis sedasse flagrantiam, et viribus hostium fractis frequentissime triumphatum, et auctos imperii fines, innumerasque provincias sub leges vestri cecidisse dominatus.
PL 5, 1273B(オベルトゥール版、第四十章。)しかし、これもまた我々は同じように知らぬとは言わない——かつて都市と国家とにとって厳しかった時代、あるいは敵意ある疫病が絶え間ない伝染によって民衆を弱らせ続けたとき、あるいは強力な敵が、戦の成功によって自由を奪われる危険にすでに近づいていたとき——予言者たちの命と忠告とによって、海の彼方の諸国民からある神々が迎え入れられ、壮麗な神殿によって敬われ、それによって疫病の燃え立つ炎は鎮められ、敵の力が打ち砕かれて、幾たびも凱旋式が行われ、帝国の版図が広げられ、数知れぬ属州が諸君の支配の法のもとに服したことを。
Disputationes adversus gentes 7.37.2
Sed neque hoc nostram conscientiam fugit, lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine, multaque in hoc alia: Jovis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus provolutum.
PL 5, 1273Bだが、これもまた我々の知るところを逃れてはいない——カピトリウムが雷に打たれ、そこにあった他の多くのものも打たれたとき、高い頂に立っていたユピテルの神像もまた、その座から転げ落ちた、と読まれ、記されていることを。
Disputationes adversus gentes 7.37.3
Responsum deinde ab haruspicibus editum, res saevas tristissimasque portendi, ab incendiis, caedibus, ab legum interitu, et ab juris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus, atque ab impia conjuratorum manu.
PL 5, 1274Aそれから、臓卜官(ハルスペクス)たちによって答申がなされ、荒々しくこの上なく不吉な事態が予兆されていること——火災から、殺戮から、法律の滅びから、そして法の凋落から、しかし何よりも、身内の敵から、そして共謀者たちの不敬な手から生じるであろうことが告げられた。
Disputationes adversus gentes 7.37.4
Sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Jupiter rursus altiore in culmine figeretur, orientalem conversus ad cardinem, radiisque oppositus solis.
PL 5, 1274Aだが、これらのことは覆すことができる、いや、ユピテルが再びより高い頂に据えられ、東の方角へと向きを変えられ、太陽の光に向き合わされるのでなければ、その邪悪な企ては他に暴かれ得ないのだ、と。
Disputationes adversus gentes 7.37.5
Affuisse dicto fidem: nam subrecto culmine conversoque ad solem signo, patuisse res abditas, et reserata in maleficia vindicatum.
PL 5, 1274Aそして、その言葉には験(しるし)があったという。すなわち、頂が高く上げられ、その像が太陽の方へと向け直されると、隠されていた事柄が明るみに出て、暴かれた悪事に対して報いがなされたのである。