Disputationes adversus gentes 2.75.1
Tu opponas et referas, cur tam sero emissus est sospitator? In infinitis perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est serum. Ubi enim finis, et initium nullum est, nihil tardum.
PL 5, 932Aお前は反論してこう言うだろう――なぜ救済者はかくも遅れて遣わされたのか、と。だが、無限に続く永遠の世々のうちには、そもそも「遅い」と言うべきものは何もない。終わりも初めもないところには、遅いものなど何もないのである。
Disputationes adversus gentes 2.75.2
Tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest series et immoderata continuatio saeculorum. Quid enim si res ipsae, quibus opem conveniebat ferri, opportunitatem istam temporis exigebant?
PL 5, 932A時とは、限りと果てとによって知られるものであるが、世々の系列と際限なき継続は、それを持つことができない。では、もし助けをもたらすべきその当の事柄自体が、まさにその時の好機を要していたのだとしたら、どうであろうか。
Disputationes adversus gentes 2.75.3
Quid si alterius conditionis antiqua, alterius fuere sequentia? Quid si priscis aliter subveniri, aliter debuit posterioribus consuli? Nonne litteras auditis commemorantes vestras, fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque vastis?
PL 5, 932Aもし、古の事柄と、後に続く事柄とが、それぞれ異なる境遇のものであったとしたら、どうであろうか。もし、古の人々には別の仕方で救いの手が差し伸べられ、後の人々には別の仕方で配慮がなされるべきであったとしたら、どうであろうか。諸君は、かつて人間が半神であり、英雄であり、途方もなく巨大な体を持っていたと語る、自分たちの文書を聞いていないのか。
Disputationes adversus gentes 2.75.4
Non infantes sub uberibus matrum stentoreos legitis edidisse vagitus, quorum ossa variis in regionibus eruta, vix repertoribus fecerunt fidem, humanorum reliquias esse membrorum?
PL 5, 932B幼子たちが母の乳房のもとで、ステントルのごとき大声で産声をあげたと、諸君は読んでいないのか。その骨はさまざまな地方で掘り出され、見出した者たちにさえ、それが人間の肢体の遺物であるとはにわかに信じがたいものであったという。
Disputationes adversus gentes 2.75.5
Potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum Deus omnipotens, Deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura.
PL 5, 932Bしたがって、全能の神、唯一の神が、我々の本性である人間という族がより脆く、より弱いものとなり始めた後になって初めて、キリストを遣わされたということも、あり得るのである。
Disputationes adversus gentes 2.75.6
Si quod hodie factum est, ante millia fieri potuisset annorum, fecisset istud rex summus: aut si post totidem millia, id quod hodie factum est, debuisset impleri, nihil Deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras.
PL 5, 932Bもし今日なされたことが、幾千年も前になされ得たのであれば、至高の王はそれをなしていたであろう。あるいは、もし今日なされたことが、同じだけの幾千年の後になって成就すべきであったのだとしても、神が時の必然の尺度を待たずにいることを強いる何ものもなかったであろう。
Disputationes adversus gentes 2.75.7
Rationibus fixis peraguntur res ejus, et quod semel decretum est fieri, nulla potest novitate mutari.
PL 5, 932Cこの方の事どもは定まった理によって成し遂げられ、一度なされると定められたことは、いかなる新奇によっても変えられることはない。