アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput XXII 第VII巻 第XXII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1245A · 6 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.22.1

1

Ergo si haec cassa sunt, nec rationis alicujus habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio.

PL 5, 1245A

したがって、もしこれらのことが空虚であり、いかなる理屈の確かさも持たないのであれば、犠牲そのものの理屈もまた空しいものである。

Disputationes adversus gentes 7.22.2

2

Etenim qui potis est habere idoneam id, quod sequitur, causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse reperiatur et vacuum, et nulla soliditate firmatum?

PL 5, 1245A

なぜなら、後に続くものが適切な理由を持つことなど、いかにしてありえようか——それが流れ出るところの、その第一のものそのものが、この上なく空虚で虚しいものであり、いかなる確かさによっても支えられていないと見出されているのに。

Disputationes adversus gentes 7.22.3

3

Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et foeta, at Minervae virgini virgo caeditur vitula, nullis umquam stimulis, nullius operis exercitata conatu.

PL 5, 1245A

母なるテルスには孕んだ、子を持つ牝豚が捧げられ、処女なるミネルウァには、いかなる棒でも決して駆られたことなく、いかなる労働の務めにも慣らされたことのない処女の若牝牛が屠られる、と彼らは言う。

Disputationes adversus gentes 7.22.4

4

Atquin nos arbitramur, nec virginem virgini oportuisse mactari, ne virginitas violaretur in pecude, qua dea plurimum pollet: nec Telluri gravidas atque foetas ob honorem foecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper virginitate procedere.

PL 5, 1245B

しかし我々はむしろ、こう考える。処女なる女神には処女の獣が屠られるべきではなかった、その神が何よりも卓越しているところの童貞性が、家畜のうちで汚されることのないように。またテルスにも、孕んだ、子を持つ獣が、その豊穣そのものへの敬意のために屠られるべきではなかった——我々すべてが、その豊穣が尽きることのない童貞性のうちに常に進み行くことを求め、願っているのだから。

Disputationes adversus gentes 7.22.5

5

Nam si, quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari: et quod Tellus est mater, consimiliter gravidis accipienda est scrofis; ergo et musicis Apollo, quod musicus: et quod medicus Aesculapius, medicis: et quod faber Vulcanus est, fabris: et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari.

PL 5, 1245B

なぜなら、もしトリトニア(ミネルウァ)が処女であるがゆえに、彼女には処女のいけにえが捧げられるのがふさわしいとし、またテルスが母であるがゆえに、同様に孕んだ牝豚を受け取るべきだとするならば——アポロは音楽家であるから音楽家を、アエスクラピウスは医者であるから医者を、ウルカヌスは職人であるから職人を、メルクリウスは雄弁であるから雄弁でこの上なく弁の立つ者を、それぞれいけにえとして屠らねばならないことになろう。

Disputationes adversus gentes 7.22.6

6

Quod si dicere istud insanum est, aut, ut mediocriter pronuntiem, brutum: multo illud majoris amentiae est foetas jugulare Telluri, quod sit foetibus gravior: Minervae castas et virgines, quod, sit pura, virginitatis intactae.

PL 5, 1245B

しかし、もしそう言うことが狂気の沙汰であり、控えめに言っても愚劣であるとするならば、テルスが子を宿すことに富むからといって、子を宿した獣をテルスのために屠り、ミネルウァが清らかで、汚れなき童貞性のゆえに純粋であるからといって、貞潔で処女なる獣を彼女のために屠ることは、はるかに大きな狂気である。