Disputationes adversus gentes 2.35.1
Sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, immortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt?
PL 5, 863Bしかし、彼らは言う、もし魂が死すべきものであり、中間の性質のものであるなら、中間の性質から出発して、いかにして不死のものとなりうるのか、と。
Disputationes adversus gentes 2.35.2
Si nos istud nescire dicamus, ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, ubi nostra videbitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum?
PL 5, 863Bもし我々が、これを知らないと言い、ただより力ある方から聞いたことを信じたにすぎないと言うならば、全能の王にとって困難なことは何もなく、難しいことは何もないと我々が信じたその点で、我々の信じやすさがどこに誤ってつまずいたと見えるであろうか。
Disputationes adversus gentes 2.35.3
Si quod impossibile nobis est factu, illi possibile, atque admodum executioni paratum? Est enim quod obstare ejus voluntatibus possit, aut quod esse voluerit, non necessario sequatur ut fiat?
PL 5, 863B我々にはなし得ぬことも、かの方には可能であり、しかもまさに実行の備えが整っているのではないか。彼の御意志を阻みうるものが何かあろうか。あるいは、彼が在れかしと望んだことが、必然としてそのとおりに成らないということがあろうか。
Disputationes adversus gentes 2.35.4
An numquid nostris ex divisionibus colligemus, quid aut fieri possit, aut non possit: nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales, quam sumus nos ipsi, et nullius apud principem mominis?
PL 5, 864Aそれとも我々は、自分たちの立てた区分によって、何が起こりうるか、あるいは起こりえないかを判じ取ろうというのか。そして、我々の理というものが、我々自身と等しく死すべきものであり、至高の神のみもとにあってはいかなる名も持たぬ〔底本は mominis。nominis と読む〕ものであることを、考えに入れないというのか。
Disputationes adversus gentes 2.35.5
Et tamen o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis, et in medio limite vitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii, angeli, daemones, aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae, et in ambiguae sortis conditione mutabiles?
PL 5, 864Aしかしそれでも、諸君よ――魂が中間の性質のものであり、生と滅びとの中間の境界のうちに保たれているとは信じない諸君よ――神々、天使たち、ダイモーンたち、あるいは他のいかなる名で呼ばれるにせよ、世の思いなしがその存在を推し量っている者たちすべてが、まったく余さず、彼ら自身もまた中間の性質のものであり、あやふやな運命の境遇のうちにあって変わりやすいものではないか。
Disputationes adversus gentes 2.35.6
Nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum, quod alicujus vocaminis fuerit, invenitur: sequitur ut hi omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium, aut ab eo sint geniti, aut eo jubente prolati?
PL 5, 864Aなぜなら、もし我々がみな、万物の父はただ一人であり、ひとり不死にして生まれざる者であり、彼より前には名を持つものが何ひとつ見出されないと認めるならば、死すべき者たちの神々であると世の思いなしが信じてきたこれらすべての者は、彼から生まれたのでなければ、彼の命によって生み出されたのだ、ということになりはしないか。
Disputationes adversus gentes 2.35.7
Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis: si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant, et exordia nativitatis, et vitae: quod autem habet introitum, et vitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.
PL 5, 864Bもし彼らが生み出され、生まれた者であるならば、彼らはより後の位と時に属する。もしより後の位と時に属するならば、必然的に、その発端――誕生の初めと命の初め――を持たねばならない。しかし、入り口を持ち、始まる命の初めを持つものは、必然的にまた終わりをも持たねばならないということになる。