Disputationes adversus gentes 1.45.1
Quid dicitis, o iterum! ergo ille mortalis, aut unus fuit e nobis, cujus imperium, cujus vocem popularibus et quotidianis verbis missam, invaletudines, morbi, febres, atque alia corporum cruciamenta fugiebant?
PL 5, 775A諸君はまた何と言うのか。では、あの方は死すべき者であったのか、我々のうちの一人であったのか——その命令に、日常のありふれた言葉で発せられたその声に、病弱も、病も、熱も、肉体のその他の責め苦も逃げ去ったというのに。
Disputationes adversus gentes 1.45.2
Unus fuit e nobis, cujus praesentiam, cujus visum gens illa nequibat ferre mersorum in visceribus daemonum, conterritaque vi nova membrorum possessione cedebat?
PL 5, 775A我々のうちの一人であったのか——人の内臓深くに沈み込んだあの悪霊の一族が、その臨在も、その姿も耐えることができず、新たな力に恐れおののいて、占有していた四肢を明け渡したというのに。
Disputationes adversus gentes 1.45.3
Unus fuit e nobis, cujus foedae vitiligines jussioni obtemperabant pulsae statim, et concordiam colorum commaculatis visceribus relinquebant? Unus fuit e nobis, cujus ex levi tactu stabant profluvia sanguinis, et immoderatos cohibebant fluores?
PL 5, 776A我々のうちの一人であったのか——その命令に、忌まわしい皮膚病が即座に追い払われて従い、汚れた肌に色の調和を取り戻させたというのに。我々のうちの一人であったのか——その軽い接触によって血の流出が止まり、度を越した出血を抑えたというのに。
Disputationes adversus gentes 1.45.4
Unus fuit e nobis, cujus manus intercutis veternosae fugiebant undae, penetrabilis ille vitabat liquor, et turgentia viscera salutari ariditate deflabant? Unus fuit e nobis, qui claudos currere praecipiebat?
PL 5, 776A我々のうちの一人であったのか——その手から〔cujus manus の格は一つに定まらない。fugiebant の目的語と取り「その手から」と解した〕、皮下に淀んだ水腫の水が逃げ去り、しみ通るその液が避け去って、膨れ上がった内臓が健やかな乾きによってしぼんだというのに。我々のうちの一人であったのか——足の萎えた者に走れと命じたその方が。
Disputationes adversus gentes 1.45.5
Etiam operis res erat: porrigere maneos manus, et articuli immobilitates jam ingenitas explicabant: captos membris assurgere, et jam suos referebant lectos alienis paulo ante cervicibus lati: viduatos videre luminibus, et jam coelum diemque cernebant nullis cum oculis procreati?
PL 5, 776A命じるそばから、それは事となった。萎えた者たち〔底本は maneos。mancos と読む〕に手を差し伸べよと命じる——すると関節は、すでに生まれつきとなっていた硬直をほどいていた。手足の萎えた者たちに起き上がれと命じる——すると、つい先ほどまで他人の肩に担われていた者たちが、すでに自分の寝床を運んでいた。光を奪われた者たちに見よと命じる——すると、目なくして生まれた者たちが、すでに天と昼とを見分けていた。そうではなかったか。