アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XVII 第II巻 第XVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 835B · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.17.1

1

Sed rationales nos sumus, et intelligentia vincimus genus omne mutorum. Crederem istud verissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines viverent, servarent officiorum tenorem, abstinerent ab illicitis, et si negotia turpia non adirent; neque quisquam pravitate consilii, atque ignorantiae caecitate contraria sibimet atque inimica deposceret.

PL 5, 835B

しかし我々は理性を備えた者であり、知性によってあらゆる物言わぬ動物の種を凌駕している。もしすべての人間が理性と分別とをもって生き、務めの道筋を守り、許されぬことどもを慎み、恥ずべき仕事に手を出さず、また誰一人として、思慮の曲がったことや無知の盲目さによって、自分自身にとって相反し敵対することを求めたりしないのであれば、この言葉はまことに正しく語られていると、私は信じたであろう。

Disputationes adversus gentes 2.17.2

2

Vellem tamen scire, quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis: quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hyemalia frigora, et aestatis flagrantias evitare? Quid? Animantia caetera hujus rei providentiam non habent?

PL 5, 836A

とはいえ私は知りたいのである、我々があらゆる種類の動物にまさっているという、その理性とはいったい何であるのか。冬の寒さと夏の炎暑とを避けうる住処を、我々が自分のために作ったから、というのか。しかるに、ほかの生き物たちはこの事を先んじて備える力を持たないというのか。

Disputationes adversus gentes 2.17.3

3

Nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones? alia saxis et rupibus tegere et communire suspensis? excavare alia telluris sola, et in fossilibus foveis tutamina sibimet et cubilia praeparare?

PL 5, 836A

あるものはこの上なく都合のよい場所に自分のための小さな巣という住まいを組み立てているのを、我々は見ているではないか。あるものは張り出した岩や崖に身を覆い守り固めているではないか。あるものは大地の地面を掘り穿ち、掘られた穴の中に自分のための守りと寝床とを備えているではないか。

Disputationes adversus gentes 2.17.4

4

Quod si ministras manus illis etiam donare parens natura voluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia, et artificiosa excuderent novitate.

PL 5, 836A

もし親なる自然が彼らにも働く手を与えようと欲したならば、彼らもまた高く聳える城壁を築き、巧みな新工夫を打ち出したであろうことは、疑いえぬところである。

Disputationes adversus gentes 2.17.5

5

Tamen in his ipsis, quae nostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra quae homines imitari nulla meditatione possumus: quamvis sint nobis opifices manus, atque omni genere perfectionis artifices.

PL 5, 836A

それでもなお、彼らが嘴と爪〔底本は nostris。rostris と読む〕とをもってなすこれらの業のうちには、理性と知恵とに似た働きが数多く宿っているのを我々は見て取る。それは人間には、いかに工夫を凝らしても模倣しえぬものである。我々には物を作り出す手があり、あらゆる種類の完成において巧みな技をもつというのに。