アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput LXII 第I巻 第LXII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 801B · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.62.1

1

Sed more est hominis interemptus. Non ipse: neque enim cadere divinas in res potest mortis occasus: nec interitionis dissolutione dilabi id, quod est unum et simplex, nec ullarum partium congregatione compactum.

PL 5, 801B

しかし、人間の慣わしどおりに殺された、と諸君は言う。あの方自身がそうされたのではない。というのも、死の滅びが神的な事柄に及ぶことはありえず、一であり単純であって、いかなる部分の寄せ集めによっても構成されていないものが、滅びの解体によって崩れ去ることもありえないからである。

Disputationes adversus gentes 1.62.2

2

Quis est ergo visus in patibulo pendere, quis mortuus est? homo, quem induerat, et secum ipse portabat. Incredibile dictu est, et caecis obscuritatibus involutum, si velis, non caecum est, et similitudini proxime constitutum.

PL 5, 802A

では、十字架にかけられて見えたのは誰か、死んだのは誰か。それは、あの方が身にまとい、自ら携えていた人間である。これは信じがたいことに聞こえ、目の見えぬ暗がりに包まれているように思えるが、望むならば、それは目の見えぬものではなく、よく似た事例に近く位置づけられるものである。

Disputationes adversus gentes 1.62.3

3

Si quo tempore Sibylla praesaga, oracula illa depromens, fundebat vi, ut dicitis, Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta latronibus: numquid Apollo diceretur in ea esse occisus?

PL 5, 802A

もし、予言するシビュラが、諸君の言うようにアポロの力に満たされてあの神託を発していたとき、不敬な盗賊どもによって斬られ殺されたとしたら、アポロが彼女のうちで殺されたと言われることになるだろうか。

Disputationes adversus gentes 1.62.4

4

Si Bacis, si Helenus, si Martius, aliique similiter vates hariolantes essent vita et luce privati: numquid aliquis diceret, lege eos humanitatis extinctos, qui illorum per ora loquentes, vias rerum postulantibus explicabant?

PL 5, 802A

もしバキス、ヘレノス、マルキウス、そしてそのように占い語る他の予言者たちが、命と光とを奪われたとしたら、彼らの口を通して語り、求める者たちに事の道筋を説き明かしていた者たちが、人間の定めによって消え去ったなどと、誰が言うだろうか。

Disputationes adversus gentes 1.62.5

5

Mors illa, quam dicitis, assumpti hominis fuit, non ipsius: gestaminis, non gestantis: quam nec ipsam perpeti succubuisset, tanta si non agenda res esset, et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis.

PL 5, 802A

諸君の言うあの死は、身に受けた人間のものであって、あの方自身のものではない。担われたものの死であって、担う者の死ではない。そして、もしこれほど大いなる事がなされねばならず、閉ざされた密儀のうちにある説き明かしがたい運命の理が、明らかにされねばならなかったのでなければ、あの方はその死そのものをすら被り屈することはなかったであろう。