Disputationes adversus gentes 7.1.1
Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda? Ut vobis non nostra, sed Varronis vestri sententia respondeamus, nulla. Quid ita?
PL 5, 1216Bそれでは、と誰かが言うだろう、諸君は犠牲をいっさい捧げるべきではないと考えるのか。諸君に対して、我々の見解ではなく、諸君のワッロの見解をもって答えるなら——いっさい捧げるべきではない、と。それはなぜか。
Disputationes adversus gentes 7.1.2
Quia, inquit, dii veri neque desiderant ea, neque deposcunt: ex aere autem facti, testa, gypso, vel marmore multo minus haec curant; carent enim sensu: neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa: neque ulla, si feceris, gratia.
PL 5, 1220Aなぜなら、と彼は言う、真の神々はそれらを望みもしなければ、要求もしないからである。まして青銅や陶土、石膏、大理石で作られた神々は、それらをはるかに気にかけない。感覚を持たないからである。ゆえに、犠牲を捧げなくても何の咎めも生じず、捧げても何の感謝も生じない。
Disputationes adversus gentes 7.1.3
Sententia reperiri nulla potest integrior, verior, et quam quivis possit, quamvis ille sit scaevus et difficillimus, occupare.
PL 5, 1220Aこれよりも健全で真実な見解は見出しえない。たとえ天邪鬼で最も気難しい者であっても、誰でもこれを受け入れられるであろう。
Disputationes adversus gentes 7.1.4
Quis est enim pectoris tam obtusi, qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et victimas, aut eis existimet dandas, qui sunt ab his longe natura et beatitudine disjugati?
PL 5, 1220Aいったい、どれほど鈍感な心の持ち主であれば、感覚を何も持たぬものにいけにえと犠牲獣を屠り、あるいは、本性と至福においてそうしたものから遥かに隔たっている者たちに、それらを捧げるべきだと考えるだろうか。