アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XVII 第III巻 第XVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 961A · 3 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.17.1

1

Sed si vobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, vos demonstrate, vos dicite, qua sit Deus praeditus forma. Si veram vultis audire sententiam, aut nullam habet Deus formam aut si informatus est aliqua, ea quae sit, profecto nescimus.

PL 5, 961A

しかし、彼らはこう言う。もし我々の見解が気に召さないのであれば、それならば示すがよい、述べるがよい、神がいかなる姿を備えているのかを、と。もし諸君が真実の見解を聞きたいのであれば——神はいかなる形も持たないか、あるいは何らかの形をもって形づくられているとしても、それがいかなるものであるかを、我々はまったく知らない。

Disputationes adversus gentes 3.17.2

2

Neque enim quod vidimus numquam, nescire esse ducimus turpe: aut ea re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus.

PL 5, 961A

というのも、一度も見たことのないものについて知らないということを、我々は恥とは見なさないからである。また、この点について我々自身が何の見解も示さないからといって、それによって他者の見解を論駁することを禁じられるわけでもない。

Disputationes adversus gentes 3.17.3

3

Ut enim si vitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus vel ex fragili conglobatus et fabricatus testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamvis quae sit ejus materia nesciamus: ita cum de specie agatur Dei, quam perhibetis convincimus non esse, etiam si quae sit, minus possumus explicare.

PL 5, 961A

というのも、たとえば、もし世界がガラス製であると言われ、あるいは銀製、鉄製、あるいは脆い陶片から丸め固められ作られたものであると言われるならば、その素材が何であるかを我々が知らずとも、それが偽りであると主張することをためらいはしない。それと同じく、神の姿について論じられるとき、我々は、諸君が説くその姿は存在しないことを論証するのであって、たとえそれがいかなる姿であるかを詳しく説き明かすことができないとしても、そのことに変わりはないのである。