アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber I, Caput XLVII 第I巻 第XLVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 779A · 5 sectiones

Disputationes adversus gentes 1.47.1

1

Et haec quidem summatim exposita, non ea ratione protulimus, tanquam magnitudo facientis solis in his esset perspicienda virtutibus.

PL 5, 779A

以上のことを我々は要約して述べたが、これらの力の中にのみ、行った方の偉大さが見て取られるべきだ、というつもりで語ったのではない。

Disputationes adversus gentes 1.47.2

2

Quanta sint enim haec, vel exilitatis cujus reperientur, et ludi, si traditum fuerit nosci, ex quibus ad nos regnis, cujus numinis ministrator advenerit?

PL 5, 779A

実に、これらがいかほどのものであり、いかに取るに足らぬ戯れとして映ることであろうか——もしあの方がいかなる王国から、いかなる神威の使者として我々のもとへ来たかが知られたとしたら。

Disputationes adversus gentes 1.47.3

3

Quae quidem ab eo gesta sunt, et factitata, non ut se vana ostentatione jactaret, sed ut homines duri, atque increduli scirent non esse, quod spondebatur, falsum: et ex operum benignitate, quid esset Deus verus, jam addiscerent suspicari.

PL 5, 779A

あの方によってなされ行われたこれらのことは、空しい見せびらかしで己を誇るためではなく、頑なで信じようとしない人々に、約束されたことが偽りではないと知らせるため、そしてその業の慈愛から、真の神とは何であるかを推し量ることを学ばせるためであった。

Disputationes adversus gentes 1.47.4

4

Simul et illud volumus sciri, cum summatim, ut dictum est, enumeratio facta gestorum est, non ea solum Christum potuisse, quae fecit, sed constituta etiam exuperasse fatorum.

PL 5, 779A

同時に我々はこれも知られたいと望む——先に述べたとおり、業の数え上げを要約して行ったが、キリストはただ自ら行ったことをなしえただけでなく、運命によって定められたことすら凌駕しえたのだということを。

Disputationes adversus gentes 1.47.5

5

Nam si, ut liquet, et constat, debilitates et corporum passiones, surdi, manci et muti, nervorum contractio et amissio luminis, fatalibus accidunt irroganturque decretis, et solus haec Christus correxit, restituit, atque sanavit: sole ipso est clarius, potentiorem illum fuisse, quam fata sunt, cum ea solvit et vicit, quae perpetuis nexibus, et immobili fuerant necessitate devincta.

PL 5, 779A

なぜなら、明らかであり確かであるように、身体の虚弱と病苦——耳しいた者、手足の萎えた者、口のきけぬ者、筋の収縮、光の喪失は、運命の定めによって起こり課せられるものであるのに、キリストひとりがこれらを正し、元に戻し、いやしたのだとすれば——それは太陽よりも明らかである、あの方が運命よりも力ある者であったということが。というのも、あの方は、永遠の絆と揺るがぬ必然によって縛られていたものを解き、打ち勝ったのだから。