Disputationes adversus gentes 6.16.1
Itaque immemores et obliti simulacrorum substantiae atque originis, quae sit, rationale homines animal, et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris laminas adoratis, elephantorum a dentibus secundas poscitis valetudines, magistratus, imperia, potestates, victorias, acquisitiones, lucra, messes opimas, feracissimasque vindemias; et cum pateat, luceat, rebus fieri verba cum brutis, exaudiri vos remini, ipsique vos ultro credulitatis vacuae circumscriptione traducitis?
PL 5, 1196Aこうして、神像の実質とその由来がどのようなものであるかを忘れ、思い出しもせず、理性ある生き物であり、知恵と分別という賜物を授けられている人間でありながら、諸君は焼かれた陶片にひれ伏し、青銅の板を拝み、象の牙から健康を求め、官職を、支配権を、権力を、勝利を、獲得を、利得を、豊かな収穫を、この上なく実り多いぶどうの収穫を求める。物言わぬ物に向かって言葉を発していることがこれほど明白で明らかであるのに、諸君は自分が聞き入れられていると思い込み、諸君自らが進んで、空しい軽信の欺きによって自分自身を晒し者にしているのではないか。
Disputationes adversus gentes 6.16.2
O utinam liceret in simulacri alicujus medias introire pendigines! immo utinam liceret, Olympiacos illos et Capitolinos Joves diducere in membra resolutos, omnesque illas partes, quibus summa concluditur corporum, discretas ac singulas contueri.
PL 5, 1197Aああ、願わくは、ある神像の内部の重なりへと入り込むことが許されればよいものを。いや、願わくは、あのオリュンピアの、そしてカピトリウムのユピテル像を、肢体へと解きほぐし分かつことが許されればよいものを。そして、体の全体をなすそれらすべての部分を、ばらばらに、一つ一つ見つめることが許されればよいものを。
Disputationes adversus gentes 6.16.3
Jamdudum istos videretis deos, quos exterior levitas lenocinio fulgoris augustat, laminarum flatilium esse crates, particularum coagmenta deformium, a ruinarum casibus, et dissolutionis metu subscudibus, et catenis, uncis, atque ansulis retentari; interque omnes sinus, commissurarumque juncturas plumbum ire suffusum, et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare.
PL 5, 1197A諸君はとうに見ていたはずだ。外面の滑らかさが輝きの媚びによって荘厳さを与えているこれらの神々が、鋳造された板の網組みにすぎず、不揃いな断片の継ぎ合わせにすぎないこと、崩壊の危険と分解の恐れから、楔や鎖や鉤や留め金によって支え保たれていること、そして、あらゆる凹みや継ぎ目の合わせ目の中に鉛が流し込まれ、それが彫像の永続に、救いとなる持続を与えていることを。
Disputationes adversus gentes 6.16.4
Videretis, inquam, jamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine brachiis semiplenas, ventres cum lateribus dimidiatos, plantarum imperfecta vestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos ex una, at ex altera saxeos inaequabili corporum constructione contractos.
PL 5, 1197A私は言う、諸君はとうに見ていたはずだ。後頭部を持たぬ顔だけのもの、腕を持たぬ半端な手、脇腹だけの半分の腹、不完全な足の跡形を。そして何よりも大いに笑いを誘うのは、一方は木で、他方は石でできた、体の不揃いな組み立てによって寄せ集められたものである。
Disputationes adversus gentes 6.16.5
Quae si utique perspici obscuritatis arte non quirent, vel ipsa vos saltem, quae in medio sita sunt, docere, atque monere debuerunt, agere vos nihil, et circa res cassas officiorum impendere vanitates.
PL 5, 1198Aもしこれらのことが、その仕掛けの不明瞭さゆえに見て取ることができないとしても、少なくとも、目の前に置かれているそれ自体のものが、諸君に、自分たちが何もなしていないこと、空しい物のまわりに務めの虚しさを費やしていることを、教え、諭すべきであったろう。
Disputationes adversus gentes 6.16.6
Ita enim non videtis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis, et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus, atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ speciem, et rubigine convulnerentur exesa?
PL 5, 1198Aそうであれば、諸君は見ていないというのか。祈りながら足や膝に触れ、撫でさすっているこれらの息づく彫像が、時には雨垂れの滴りによって崩れ落ち、時には腐朽の朽ち目によって緩んでいくのを。異臭と煙にいぶされて色あせ黒ずんでいくのを。長い歳月の放置によって外見の美しさを失い、錆に食い荒らされて傷ついていくさまを。
Disputationes adversus gentes 6.16.7
Ita, inquam, non videtis sub istorum simulacrorum cavis stelliones, sorices, blattasque lucifugas nidamenta ponere, atque habitare? spurcitias huc omnes, atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis, ossa in sepem tracta, pannos, lanuginem, chartulas nidulorum in mollitiem scilicet, et miserorum fomenta pullorum?
PL 5, 1198A私は言う、そうであれば諸君は見ていないというのか。これらの神像の窪みの下に、ヤモリや、鼠や、光を避ける油虫が巣を作り、住み着いているのを。ここへあらゆる汚物や、用途に見合った他の品々を運び込んでいるのを。半ば齧られた硬いパンの欠片、囲いの中へ引きずり込んだ骨、ぼろ布、綿くず、巣を柔らかくするための紙切れ、そして哀れな雛たちを温める寝床とするものを。
Disputationes adversus gentes 6.16.8
Non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia, atque insidiosos casses, quibus volatus innectere stridularum possint, impudentiumque muscarum?
PL 5, 1199A神像の口の中に、時に蜘蛛が網を織り始め、羽音を立てる虫や、恥知らずな蠅の飛翔を絡め捕らえるための、罠に満ちた網を張っているということはないのか。
Disputationes adversus gentes 6.16.9
Non hirundines denique intra ipsos aedium circumvolantes tholos, jacularier stercoris plenas, et modo ipsos vultus, modo numinum ora depingere, barbam, oculos, nasos, aliasque omnes partes, in quascumque se detulerit deonerati proluvies podicis?
PL 5, 1199Aそして最後に、神殿の丸屋根の内側を飛び回る燕たちが、糞に満ちたものを撃ち放ち、時にその顔そのものを、時に神霊の面を汚し彩っているということはないのか。髭を、目を、鼻を、そして排泄する肛門の流れ出るものがどこへ落ちようとも、その他あらゆる部分を汚しているということは。
Disputationes adversus gentes 6.16.10
Erubescite ergo vel sero, atque ab animantibus mutis vias, rationes accipite, doceantque vos eadem nihil numinis inesse simulacris: in quae obscoena dejicere neque metuunt, neque vitant leges suas sequentia, et instincta veritate naturae.
PL 5, 1199Aそれゆえ、たとえ遅くとも恥じ入るがよい。そして、物言わぬ生き物たちから、道と理を受け取るがよい。それらの生き物こそが、神像のうちには何ら神霊の宿るところがないことを、諸君に教えてくれるであろう。自らの掟に従い、自然の真理に促されて、それらの生き物は、汚らわしいものをその上に落とすことを、恐れもせず、避けもしないのだから。