Disputationes adversus gentes 7.10.1
Sed fortasse aliquis dicet: idcirco diis hostias, et caetera impendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti, res tribuant prosperas, avertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias vero propellant, et ex casibus imminentia fortuitis.
PL 5, 1229Bしかし、おそらく誰かはこう言うだろう——我々が神々にいけにえやその他の供物を捧げるのは、我々の祈願によって、いわば神々を我々に親しい者としてもらい、繁栄をもたらし、災いを我々から遠ざけ、常に喜びのうちに生きさせ、悲しみを追い払い、偶然の巡り合わせから迫り来るものを退けてもらうためである、と。
Disputationes adversus gentes 7.10.2
Non exiguam curam locus iste desiderat, nec quod dicitur facile, tam consuetum est vel audiri, vel credi.
PL 5, 1229Bこの論点は、決して小さくない注意を要する。ここで言われていることは、そうたやすく聞き入れられたり信じられたりするのが常であるわけでもない。
Disputationes adversus gentes 7.10.3
Advolabit enim continuo universus ille doctissimorum chorus, qui asseverans et comprobans, fato fieri quaecumque fiunt: eripiat vobis e manibus opinionem istam, et inanibus vos urgeat persuasionibus fidere.
PL 5, 1229Bというのも、たちどころに、あの最も学識ある者たちの一団がこぞって飛びかかってきて、起こることはすべて運命によって起こるのだと強く主張し、論証し、諸君の手からその考えを奪い取り、空しい思い込みに信を置くよう諸君に迫るだろうからである。
Disputationes adversus gentes 7.10.4
Quidquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur, et geretur, olim definitum et fixum est; habetque immobiles causas, per quas sibi res nexae inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem.
PL 5, 1229C彼は言うだろう——世界において行われたこと、行われつつあること、行われるであろうことは、すでにはるか昔に定められ、固定されている。それは動かすことのできぬ原因を持ち、その原因によって、互いに結び合わされた事物は、過ぎ去ったこととこれから迫り来ることとの間に、破ることのできぬ必然のつながりを結び合わせている、と。
Disputationes adversus gentes 7.10.5
Si definitum et fixum est, quid obtingere singulis mali debeat bonive, jam certum est. Quod si certum est et fixum, vacant omnia deorum auxilia, vacant odia, vacant benignitates.
PL 5, 1230Aもしそれが定められ、固定されているのなら、各人にどのような悪いこと、良いことが起こるべきかは、すでに確定している。もしそれが確定し、固定されているのなら、神々のあらゆる助力は空しく、憎しみも空しく、慈愛も空しいのである。
Disputationes adversus gentes 7.10.6
Tam enim praestare non possunt, id quod non postest fieri, quam prohibere, ne fiat id quod necesse est evenire: nisi quod validius premere opinionem istam si voluerint, quibunt: ut etiam ipsos deos frustra dicant a vobis coli, et supervacaneis supplicationibus adorari.
PL 5, 1230Aというのも、起こり得ないことを起こしてやることも、必然的に起こることが起こらぬよう妨げることも、神々にはひとしくできないからである——もっとも、この論をさらに強く押し進めようと望むなら、彼らはそうすることもできよう。すなわち、神々自身もまた、諸君によって空しく崇拝され、無用な祈願によって崇拝されているにすぎないのだ、と言うことも。
Disputationes adversus gentes 7.10.7
Cum enim ordinem vertere, et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare, et obtundere eorum aures velle, quorum auxiliis nequeas supremis in necessitatibus fidere?
PL 5, 1230A神々が秩序を覆すことも、運命によって定められたことを変えることもできない以上、その助けを究極の必要のときに頼みとすることのできない者たちの耳を、疲れさせ、うるさく責め立てようとすることに、いったい何の意味が、何の理由があるだろうか。