アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber VII, Caput III 第VII巻 第III章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 1220C · 9 sectiones

Disputationes adversus gentes 7.3.1

1

Ergo si haec ita sunt, primum illud a vobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis: quid deinde ex hoc lucri ad deos ipsos perveniat, atque in eorum commoditate subsidat.

PL 5, 1220C

したがって、もしこれらがそのとおりであるなら、我々がまず諸君に知りたく求めるのは、諸君がそうした犠牲を捧げる原因は何か、理由は何か、ということであり、次に、そこから何の利得が神々自身のもとに至り、彼らの益として留まるのか、ということである。

Disputationes adversus gentes 7.3.2

2

Quidquid enim geritur, debet habere causam sui: neque ita esse ab ratione sejunctum, ut in operibus feratur cassis, et in vacuis ludat inanitatis erroribus.

PL 5, 1221A

そもそも、行われることは何であれ、それ自体の原因を持たねばならず、理に外れて空しい行為に流れ、虚しさの誤りのうちにいたずらに戯れるということがあってはならないのである。

Disputationes adversus gentes 7.3.3

3

Numquid forte dii coelestes aluntur his sacris, et ad eorum compaginem retinendam nonnullius opus est suffectione materiae?

PL 5, 1221A

もしや、天上の神々はこれらの秘儀によって養われており、その体組織を保つために、いくらかの物質の補給が必要だとでもいうのか。

Disputationes adversus gentes 7.3.4

4

Et quis ita est hominum, deus prorsus qui sit, ignorans, ut eos existimet contineri alicujus alimonii genere; et cibi esse munus; quod eos faciat vivere, et immensa in perpetuitate durare?

PL 5, 1221A

また、神とはいったいいかなるものかをまったく知らぬあまり、神々が何らかの食物によって保たれており、食べ物の働きこそが彼らを生かし、無限の永続のうちに存続させるのだと考えるほどの人間が、いったいどこにいるだろうか。

Disputationes adversus gentes 7.3.5

5

Quidquid enim causis et rebus fulcitur extraneis necesse est esse mortale, et habere ad periculum viam pronam, ubi aliquid coeperit deesse, quo vivitur.

PL 5, 1221A

そもそも、外部の原因や事物によって支えられているものは、必然的に死すべきものであり、生きるための糧が何か欠け始めれば、危険へと向かう道を持たざるを得ないのである。

Disputationes adversus gentes 7.3.6

6

Tum quod ex his rebus, quae admoventur altaribus, nihil videmus accedere, atque ad numinum substantias pervenire.

PL 5, 1221A

さらに、祭壇に供えられるこれらの物のうち何一つとして、神威の実体に到達し、そこに加わるのを我々は見ないのである。

Disputationes adversus gentes 7.3.7

7

Aut enim thus datur, et liquefactum carbonibus disperit: aut animalis est hostia, et ab canibus abliguritur sanguis: aut si aliquod viscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari, et dissolutum in cinerem labitur; nisi forte hostiarum deus animas devorat, aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnissis, quas evomunt ardentia viscera, adhuc uda de sanguine, et prioribus humecta de succis.

PL 5, 1221A

あるいは乳香が捧げられるが、それは炭火に溶けて消え失せる。あるいはいけにえが動物であれば、その血は犬どもに舐め取られる。あるいは、もし何らかの臓物が祭壇に捧げられれば、同じ道理で燃え上がり、灰となって崩れ落ちる——もし神がいけにえどもの魂を貪り食らうのでなければ、あるいは燃える祭壇から立ちのぼる肉の焼ける匂いと煙を追い求め、なお血に濡れ、先ほどまでの体液で湿ったままの、燃える臓物が吐き出す脂の焼ける匂いを食するのでなければ。

Disputationes adversus gentes 7.3.8

8

Sed si Deus, ut dicitur, nullius est corporis, omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est, ut immortale sustineat, subdatque salutem rei, quam contingere nequeat, et motus subministrare vitales?

PL 5, 1221B

しかし、もし神が、言われているとおり、いかなる肉体も持たず、あらゆる接触に触れ得ないものであるならば、いったいどうして、物体でないものが物体的なものによって養われ、死すべきものが不死なるものを支え、触れることのできぬものに命を与え、生命の働きを供給するなどということが起こり得ようか。

Disputationes adversus gentes 7.3.9

9

Cessat ergo, ut apparet, sacrorum haec ratio; neque dici a quopiam potis est, ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina, et eorum sustineantur e pastu.

PL 5, 1222A

したがって、見たところ、秘儀のこの理屈は成り立たない。それゆえ、神威がこれによって養われ、その糧によって支えられているという理由で犠牲が執り行われる、と誰であれ言うことはできないのである。