Disputationes adversus gentes 2.19.1
Quod si homines penitus aut ipsos se nossent, aut intellectum Dei suspicionis alicujus acciperent aura, numquam sibi adsciscerent divinam immortalemque naturam: nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas, trulleos craterasque fecerunt, quia subuculas, suppara, laenas, lacernulas, trabeas, cultros, loricas et gladios, quia rastra, securiculas, vomerem.
PL 5, 838Aもし人間が自分自身を深く知っていたならば、あるいはいくばくかの推測の風にでも神についての理解を受け取っていたならば、彼らは決して、神的にして不死なる本性を自分のものだと僭称しはしなかったであろう。また、自分たちのために焼き網や鍋や混酒器を作ったから、下着や上衣や外套や短マントや正装用のトガや小刀や胸当てや剣を、あるいは鍬や小斧や鋤先を作ったからといって、自分たちを何か偉大な者だとは考えなかったであろう。
Disputationes adversus gentes 2.19.2
Numquam, inquam, crederent typho et arrogantia sublevati, prima esse se numina, et aequalia principis summitati: quia grammaticam, musicam, oratoriam pepererant, et geometricas formulas.
PL 5, 838A繰り返して言うが、彼らは高慢と傲りとに浮かれ上がって、自分たちこそが第一の神々であり、至高の神の高みに等しいものだ、などとは決して信じなかったであろう——文法学や音楽や弁論術を、また幾何学の法式を生み出したからといって。
Disputationes adversus gentes 2.19.3
In quibus artificiis quidnam insit admirabile, non videmus: ut ex eorum inventione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cujus membra sunt haec, mundum et dignitate et substantia praeterire.
PL 5, 839Aこれらの技芸のうちに何か驚嘆すべきものが宿っているとは、我々には見えない。それゆえ、これらを発明したという理由から、魂が太陽よりも、あらゆる星々よりも優っており、それらがその一部にすぎないこの全世界を、尊厳においても実体においても凌駕している、と信じられるべきいわれはない。
Disputationes adversus gentes 2.19.4
Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse, vel tradere, quam ut regulas nominum, differentiasque noscamus? ut intervalla in vocum sonis? ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur?
PL 5, 839Aいったいこれらは、名詞の規則とその区別とを我々に知らせること、声の響きの間隔を知らせること、訴訟において人を説き伏せるように語れるようにすること、大地の広がりを測れるようにすること、それ以外の何を、伝え授けうると約束しているというのか。
Disputationes adversus gentes 2.19.5
Quae si secum animae divinis ex regionibus attulissent, et esset necessarium scire, omnes ea jamdudum in omni orbe tractarent: neque ullum hominum reperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum.
PL 5, 839Aもし魂がこれらを神的な領域から携えて来たのであり、かつそれを知ることが必要なことであったならば、すべての人間はとうの昔から、全世界のいたるところでこれらを行っていたはずである。そして、これらすべてにおいて等しく一様に教養を身につけていない人間の種族など、一つとして見出されなかったはずである。
Disputationes adversus gentes 2.19.6
Nunc vero in mundo quotus quisque est musicus, dialecticus, et geometres, quotus orator, poeta, grammaticus? ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa haec esse locorum necessitate, ac temporum: neque divinas eruditas advolavisse huc animas: quod neque omnes doctae sint, neque discere omnes possint, et sint in his plurimae acuminis obtusioris, et bardi, et ad discendi studium plagarum coercitione cogantur.
PL 5, 839Bしかるに実際には、世の中で音楽家や論理学者や幾何学者である者が、いったい幾人いようか。弁論家や詩人や文法学者である者が、いったい幾人いようか。ここから明らかなのは、すでにたびたび述べたとおり、これらの発明が場所と時の必要から生まれたものであって、神的な学識をたずさえた魂がここに飛来したのではない、ということである。なぜなら、すべての者が学識を持っているわけでもなく、すべての者が学びうるわけでもなく、その多くは鈍い理解力の持ち主であり、愚鈍であり、学びへの熱意へと鞭打ちの強制によって駆り立てられねばならぬ者たちだからである。
Disputationes adversus gentes 2.19.7
Quod si ea, quae discimus, reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate venientes unum nosse, unumque reminisci, non habere diversas, non plurimas, dissidentesque sententias.
PL 5, 840Aもし我々が学ぶところのものが、古い見解によって知られているとおり、想起にほかならぬということが確かであったならば、ひとつの真理から出た我々すべてが、ひとつの事を知り、ひとつの事を想起するのがふさわしく、種々の、あるいは多くの、たがいに食い違う学説を持つことなどなかったはずである。
Disputationes adversus gentes 2.19.8
Nunc vero cum singuli aliud atque aliud asseramus, manifestum et promptum est, nihil nos attulisse de coelo, sed hic nata addiscere, et suspicionibus coalita vindicare.
PL 5, 840Aしかるに実際には、我々はおのおの異なった事柄を主張しているのであるから、我々が天から何ひとつ携えて来たのではなく、この地に生まれたものごとを後から学び取り、推測の中から生じた事柄を自分のものだと言い張っているにすぎないことは、明白かつ疑いない。