Disputationes adversus gentes 7.28.1
At numquid aliquis dicet, idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaves et narium commulceat sensum; reliqua vero sint aspera, et ob causam offensionis exclusa?
PL 5, 1256Aしかし、誰かがこう言うだろうか——香が天上の神々に与えられるのは、それが快い香りを持ち、鼻の感覚をなだめるからであり、それ以外のものは刺激が強く、不快の原因ゆえに退けられるのだ、と。
Disputationes adversus gentes 7.28.2
Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras, et remittunt: ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates? Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adjungimus legi, et excludimus divinitatis a finibus.
PL 5, 1256A神々は、大気の息を引き込み、風を受け入れて、また送り出す鼻を持っているというのか。それによって、さまざまに異なる匂いの性質が彼らに浸透しうるというのか。もし、そうであると我々が認めるならば、我々は彼らを死すべき者の法則に結び付け、神性の境界から締め出すことになる。
Disputationes adversus gentes 7.28.3
Quidquid enim spirat, et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est mortale, quia coeli sustinetur e pastu.
PL 5, 1256Bというのも、息をし、行き来する大気によって往復する呼気を引くものはすべて、必然的に死すべきものである。なぜなら、それは天の糧によって支えられているからである。
Disputationes adversus gentes 7.28.4
Quidquid autem coeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris, quibus alternatio redditur abstrahiturque vitalis, oblidi ejus necesse est animam, et rationem subrui atque interire vivendi.
PL 5, 1256Bしかし、天の糧によって支えられるものはすべて、生命の交替がそれによって与えられ、また取り去られるところの、その往還を奪い去るならば、その魂は必然的に窒息させられ、生きることの理は損なわれ、滅び失せる。
Disputationes adversus gentes 7.28.5
Ergo si et dii spirant, odoremque ad se attrahunt auris comitantibus involutum, non est ab re dicere et alienis eos suffitionibus vivere, et interclusis posse spiraminibus interire.
PL 5, 1256Bしたがって、もし神々もまた息をし、匂いを、それに伴う大気に包まれたものとして自らに引き寄せるのであれば、彼らが他者の焚く香によって生き、呼吸の道を閉ざされれば滅びうる、と言うのも理にかなったことである。
Disputationes adversus gentes 7.28.6
Et unde novissime scitis, an si odorum suavitate capiuntur, eadem sint eis jucunda, quae vobis, et parili sensu vestras mulceant afficiantque naturas? Nonne fieri potis est, ut quae vobis afferunt voluptatem, contra illis aspera videantur et tristia?
PL 5, 1256Bそして、最後に、諸君はどこから知っているのか——もし神々が匂いの快さに捉えられるのだとしても、諸君にとって快いのと同じものが彼らにとっても快く、等しい感覚によって彼らの本性をなだめ動かすということを。諸君に快楽をもたらすものが、逆に彼らにとっては刺激が強く不快に見える、ということがありえないだろうか。
Disputationes adversus gentes 7.28.7
Cum enim deorum sint sententiae dispares, substantiaeque non unae: quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diversum est, unum sentiat accipiatque contactum?
PL 5, 1256Cというのも、神々の判断は互いに異なり、実体も一様ではないのに、性質において異なるものが、一つの接触を等しく感じ、受け取るということが、いかなる理屈によって成り立ちうるのか。
Disputationes adversus gentes 7.28.8
An non quotidie cernimus et inter animantia terris orta, esse aliis eadem vel amara vel dulcia: mortifera his esse, quae illis nata in perniciem non sunt: ut quae alios mulceant odoribus laetis, eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent?
PL 5, 1257A我々は日々、地に生まれた生き物たちのあいだでさえ、見ていないだろうか——同じものが、ある者には苦く、ある者には甘く感じられ、ある生き物にとって害をもたらすようには生まれついていないものが、別の生き物にとっては命取りとなり、快い香りである同じものが、他の生き物の体には有害な息を吹きかける、ということを。
Disputationes adversus gentes 7.28.9
Sed hoc ut fiat et accidat, non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae simul salutares, simul dulces nequeunt, simulque amarae consistere; sed, ut quisque est factus ad extrinsecus rei venientis attactum, ita afficitur: qualitatem non accipit ex rerum impulsionibus natam, sed ex sui sensus contagiique natura.
PL 5, 1257Aしかし、このようなことが生じ起こるとしても、その原因は事物そのもののうちにあるのではない。事物は同時に命取りであり同時に有益であることはできず、同時に甘くあり同時に苦くあることもできないからである。むしろ、各々が外から来るものとの接触に対していかに造られているかに応じて、そのように作用を受けるのである。その性質は、事物の働きかけから生じるものを受け取るのではなく、自らの感覚と接触の本性から生じるものを受け取るのである。
Disputationes adversus gentes 7.28.10
Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita, nec exigui limitis interjectione discreta. Nam si verum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse, neque validitatis alicujus eminentia sublevari, inanis apud hos odor est, nec sensibiliter commovere aura eos potis est nidoris alicujus: non si mille tu pondera masculi thuris accendas, coelumque hoc totum redundantium vaporum nebulositate cludatur.
PL 5, 1257Aしかし、この理屈のすべては、神々からは遠く隔たっており、わずかな境界の隔たりによって区別されているのではない。というのも、もし賢者たちによって信じられているように、彼らが非物体的であり、いかなる力の卓越によっても高められることがないというのが真実であるならば、彼らのもとでは匂いは空しいものであり、いかなる匂いの大気も、感覚をもって彼らを動かすことはできない。たとえお前が上質の香を千の重さ焚こうとも、天全体が溢れ出る蒸気の霞に閉ざされようとも、それは変わらない。
Disputationes adversus gentes 7.28.11
Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari a substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: a deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis, atque omni sensu et cogitatione privatus est.
PL 5, 1257Bというのも、力と物体的な実体を持たないものは、物体的な実体によって触れられることができない。しかし匂いは物体である。鼻が触れられることによってそのことが示されるとおりである。それゆえ、物体という実質を欠き、あらゆる感覚と思考を奪われている神によっては、いかなる理屈によっても感じ取られることはできない。