アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput LVIII 第II巻 第LVIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 901A · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.58.1

1

Quid ergo nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor? quae causa hominem finxerit? mala unde proruperint? vel cur ea rex summus et esse patiatur, et confici, neque a rebus propellat humanis?

PL 5, 901A

それでは、我々だけが知らず、無知でいるのだろうか——魂の創始者は誰か、その定めた者は誰か。いかなる原因が人間を形づくったのか。悪はどこから噴き出したのか。あるいは、なぜ至高の王はそれが存在し、成し遂げられることを許し、人間の営みから追い払わないのか。

Disputationes adversus gentes 2.58.2

2

Vos enim horum quidquam exploratum habetis, et cognitum? Si suspicionum exponere volueritis audaciam, potestis explicare, ac promere, mundus iste, qui nos habet, utrum non sit genitus, an tempore in aliquo constitutus?

PL 5, 901A

それでは諸君は、これらのうちの何かを確証し、知っているというのか。もし推測の大胆さを開陳しようというのであれば、我々を包むこの世界が、生まれなかったものなのか、それともある時に成立したものなのか、説き明かし、示すことができるのか。

Disputationes adversus gentes 2.58.3

3

Si constitutus, et factus est, quonam operis genere, aut rei cujus ob causam? Potestis inducere, atque expedire rationem, cur non fixus, atque immobilis maneat, sed orbico semper circumferatur in motu? sua ipse se sponte, et voluntate circumagat; an virtutis alicujus impulsionibus torqueatur? locus ipse, ac spatium in quo situs est, ac volutatur, quid sit? infinitus, finitus? inanis, an solidus? axis eum sustineat extremis cardinibus nitens; an ipse se potius vi propria sufferat, et spiritu interiore suspendat?

PL 5, 901A

もし成立し、作られたのだとすれば、いかなる種類の業によってか、いかなる事のためにか。世界が固定され、不動のままにとどまらず、つねに円環の運動をもって回転しているのはなぜか、その理由を持ち出し、説き明かすことができるのか。世界は自らすすんで、自らの意志によって回転しているのか、それとも何らかの力の推進によって回されているのか。世界が置かれ、めぐっている場所そのもの、空間そのものとは何であるのか。無限か、有限か。空虚か、それとも充実したものか。世界を支えるのは、両端の極に依り支える軸であるのか、それとも世界自身が自らの力によって自らを支え、内なる霊によって浮かんでいるのか。

Disputationes adversus gentes 2.58.4

4

Potestis interrogati planum facere, scientissimeque monstrare, quid nivem in plumeas subaperiat crustulas? quidnam fuerit rationis, et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exurgeret, et lucem in oriente finiret? quemadmodum sol ipso uno, eodemque contactu tam varias res efficiat, quinimmo contrarias? quid sit luna, quid stellae? cur una specie, aut illa non maneat, aut per omne mundi corpus frustilla haec ignea convenerit, atque oportuerit, figi? cur alia ex his parva, ampliora et majora sint alia, obtusi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?

PL 5, 901B

問われれば、雪を羽毛のような薄片へと開き広げるものが何であるかを、明らかにし、この上ない知識をもって示すことができるのか。最初の日が西の方から昇り、光を東で終えることのなかったのは、いかなる理由と原因によるものだったのか。太陽が、ただ一つの同じ接触によって、これほど様々な、それどころか正反対の事柄をもたらすのはどうしてか。月とは何であり、星とは何であるのか。なぜ月はつねに同じ一つの姿にとどまらないのか〔cur una specie, aut illa non maneat は構文が取りにくい。illa を月と取り、満ち欠けを言うと解した〕。あるいは、なぜこの火の小片は世界の全体にわたって寄り集まり、固定されねばならなかったのか。なぜそのうちのあるものは小さく、あるものはより大きく広大であり、あるものは鈍い光を、あるものは鋭く輝く明るさを持つのか。