Disputationes adversus gentes 6.20.1
Et tamen, o isti! si apertum vobis et liquidum est, in signorum visceribus deos vivere, atque habitare coelites, cur eos sub validissimis clavibus, ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis, aliisque hujusmodi rebus custoditis, conservatis, atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis, aut nocturnus irrepat latro, aedituis mille protegitis, atque excubitoribus mille?
PL 5, 1203Aしかし、おお、そこな諸君よ、もし彫像の内奥に神々が生き、天の神々が宿っていることが諸君にとって明白で疑いのないことであるならば、なぜ諸君は、彼らをこのうえなく頑丈な鍵のもとに、巨大な閂のもとに、横木や差し錠やその他このような物のもとに守り、保ち、閉じ込めたままにしているのか。また、盗人か夜盗が忍び込みはしまいかと恐れて、千人もの神殿番と千人もの夜警でもって、彼らを守っているのか。
Disputationes adversus gentes 6.20.2
Cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus victum, alimoniamque praebetis? Quinimmo si fiditis deos istic esse, nec ab signis uspiam, simulacrisque discedere; permittite illis curam sui, reserata sint semper, atque aperta delubra; ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, vim numinis monstrent, et sub ipso furti atque operis momine sacrilegos poenis convenientibus figant.
PL 5, 1203Bなぜ諸君はカピトリウムで犬を飼い、なぜ鵞鳥に食糧と養いを与えているのか。それどころか、もし諸君が、神々がそこにおり、彫像や神像からどこへも立ち去らないと信じているのであれば、彼らに自分自身の世話を任せ、神域をつねに開け放ち、開いたままにしておくがよい。そして、もし何者かが向こう見ずな企みによって何かを盗み出したならば、彼らにその神威の力を示させ、盗みとその所業のまさにその瞬間に〔底本は momine。momento と読む〕、冒瀆者どもをふさわしい刑罰で打ち据えさせるがよい。
Disputationes adversus gentes 6.20.3
Indigna enim res est, et potentiam destruens, auctoritatemque, summorum custodiam numinum canum sollicitudinibus credere; et cum aliquam quaeras prohibendis formidinem furibus, non ab ipsis petere, sed in anserum ponere atque collocare gingritibus.
PL 5, 1204Aけだし、至高の神威の守りを犬の警戒心に委ねるのは、恥ずべきことであり、その力と権威を損なうことである。そして、盗人を防ぐための恐れを何がしか求めながら、それを神々自身に求めず、鵞鳥のガーガーという鳴き声のうちに置き、そこに据えるというのも、同様のことである。