Disputationes adversus gentes 2.57.1
Cum ergo haec ita sint, neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus verum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id, quod probabiliter dicant, sive cum suas res asserunt, sive cum alienis opinionibus contradicunt.
PL 5, 899Aしたがって、これらのことがそうであり、そのうちの一つが真であることは避けられないとしても、すべての者が論拠をもって争い合い、それぞれが、自説を主張するにせよ、他者の見解に反論するにせよ、もっともらしく言えることに事欠かない。
Disputationes adversus gentes 2.57.2
Non alia, neque absimili ratione de animarum ab his conditione disseritur. Hic enim eas retur et esse perpetuas, et superesse mortalium functioni; superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire.
PL 5, 899B魂の境遇についても、彼らによって、これと異なる、あるいは似ても似つかぬ仕方で論じられているわけではない。ある者は、魂は永続するものであり、死すべき者の死を超えて生き残ると考える。別の者は、魂が生き残るとは信じず、肉体そのものとともに滅びると考える。
Disputationes adversus gentes 2.57.3
Alterius vero sententia est, nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad vitam dari: mortalitatis deinde in jura succedere.
PL 5, 900Aまた別の者の見解では、魂は直ちに滅びるのではなく、人が世を去った後もなお、しばらくの生のために何かが与えられ、その後になって死すべき者の法のもとに入る、とされる。
Disputationes adversus gentes 2.57.4
Et cum omnia nequeant veri esse consortia, ita tamen fortibus et validissimis probationibus omnes agunt, ut reperire non possis, quidnam tibi videatur falsum: quamvis ex omni parte diversa dici aspicias, et rerum contrarietatibus dissona.
PL 5, 900Aそして、これらすべてが真理に与ることなどありえないにもかかわらず、いずれもが強力きわまりない論証をもって主張するので、お前には何が偽りと見えるのか、見出すことができないほどである。あらゆる面で異なることが言われ、事柄の食い違いによって調和を欠いているのが見て取れるとしても。
Disputationes adversus gentes 2.57.5
Quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, vel quod videretur inventum, aliorum omnium comprobaretur assensu.
PL 5, 900Aもし人間の好奇心が何か確かなことを掴むことができ、あるいは発見されたと思われることが他のすべての者たちの賛同によって確証されるのであれば、こうしたことは決して起こらないはずである。
Disputationes adversus gentes 2.57.6
Inanissima igitur res est, et supervacuit operis, tamquam scias aliquid promere: aut velle scire contendere: quod etsi sit verum, posse videas destruit: aut acceptare pro vero id quod forsitan non sit, et ex more hallucinantium proferatur. Et merito res ita est.
PL 5, 900Aしたがって、あたかも知っているかのように何かを述べ立てること、あるいは知ろうと躍起になって争うことは、この上なく空しく、無用の労にすぎない。たとえそれが真であっても、覆され得るのをお前は目にすることになり、あるいは、もしかすると真ではなく、妄想する者の常として語られたにすぎないものを、真なるものとして受け入れることになるからである。そしてそれも当然のことである。
Disputationes adversus gentes 2.57.7
Non enim divina divinis, sed rationibus pendimus et commetamur humanis: atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus.
PL 5, 900Bというのも、我々は神的な事柄を神的な理によって量り測るのではなく、人間の理によって量り測っているからである。そして、ある事柄がしかじかの仕方で起こって然るべきだったと我々が思うと、そのとおりでなければならないと言い張ってしまうのである。