Disputationes adversus gentes 2.3.1
Sed minoribus supplicare diis homines vetuit. dii enim minores, qui sint aut ubi sint, scitis? Perstrinxit vos aliquando suspicio eorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus, et honoris impartitione viduatos.
PL 5, 815Aしかし彼は、人間が下位の神々に嘆願することを禁じた。ところで、下位の神々とはいったい何者であり、どこにいるのか、諸君は知っているのか。彼らについての疑念あるいは言及が、かつて諸君の心をかすめたことがあるのか——この神々から崇拝が奪われ、栄誉の分配から見放されたことを、諸君が当然のこととして憤慨するほどに。
Disputationes adversus gentes 2.3.2
Quod si non mentis elatio, et typhus qui appellatur a Graecis, obstaret, atque officeret vobis, jamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare voluerit religionem veram, quantum vobis periculum nasceretur ex eo, quod putaretis obsequio, vel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori.
PL 5, 815Aもし心の驕り、すなわちギリシア人がテュポスと呼ぶものが、諸君の妨げとならず邪魔をしなかったならば、諸君はとうの昔に知り得たであろう——彼が何を、また何ゆえに禁じたのか、真の宗教をどのような境界の内に据えようとしたのか、諸君が服従と思い込んでいたそのことから、諸君にいかほどの危険が生じたか、あるいは、もし諸君がその欺瞞に満ちた誤りを拒んでいたなら、いかなる災いから抜け出せたことか、ということを。