アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber II, Caput XIII 第II巻 第XIII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 829B · 10 sectiones

Disputationes adversus gentes 2.13.1

1

Interea tamen, o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita: ita non injustissimum ducitis inequitare, illudere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus: cum vel ea, vel talia reperiamini et vos dicere, quae nobis dici pronuntiarique ridetis?

PL 5, 829B

しかしその間にも、おお、学者たちと哲学の教説とに驚嘆し、感嘆する者たちよ、諸君は、我々を愚かで粗野な者として語る者と見なして罵り嘲ることを、これほど甚だしい不正とは思わないのか——我々が言い、公言することを諸君が嘲笑うそのことと同じ、あるいは似たようなことを、諸君自身も語っているというのに。

Disputationes adversus gentes 2.13.2

2

Nec mihi cum his sermo est, qui per varia sectarum diverticula dissipati, has atque illas partes opinionum diversitate fecerunt.

PL 5, 829B

私がここで語りかけているのは、学派のさまざまな脇道へと散らばり、意見の多様さによってあれこれの党派をなしている者たちに対してではない。

Disputationes adversus gentes 2.13.3

3

Vos, vos appello, qui Mercurium, qui Platonem, Pythagoramque sectamini: vosque caeteros, qui estis unius mentis, et per easdem vias placitorum inceditis unitate.

PL 5, 830A

諸君に、諸君にこそ私は呼びかけているのだ——メルクリウスに、プラトンに、ピュタゴラスに従う者たちよ。そしてその他の、心を一つにし、同じ教説の道を一致して歩む諸君にも。

Disputationes adversus gentes 2.13.4

4

Audetis ridere nos, qui patrem rerum ac Deum veneramur et colimus; quodque illi dedamus et permittamus spes nostras?

PL 5, 830A

諸君は、万物の父にして神である方を我々が敬い礼拝していること、そして我々の希望をこの方に捧げ委ねていることを、嘲笑おうというのか。

Disputationes adversus gentes 2.13.5

5

Quid Plato vester in Theaeteto, ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris: et circa illum semper, quantum fieri potis est, cogitatione ac mente versari?

PL 5, 830A

諸君のプラトンは、とりわけ彼の名を挙げて言うならば、『テアイテトス』において何と言っているのか。心をもって地上から逃れ去り、できうる限り常に、思考と精神とをもってあの方〔神〕の周りに留まるよう、勧めているのではないか。

Disputationes adversus gentes 2.13.6

6

Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram? quam quidem nos dicere confitemur: sed a vobis aliter, quam sentiamus, audiri.

PL 5, 830A

諸君は、我々が死者の復活が将来あると語ることを嘲笑おうというのか。なるほど我々はそう語ることを認める。しかし、それは諸君によって、我々の考えとは違う仕方で聞かれているのである。

Disputationes adversus gentes 2.13.7

7

Quid in Politico idem Plato? nonne cum mundus occoeperit ab occiduis partibus exoriri, et in cardinem vergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit, senes, canos, decrepitos, et cum anni coeperint accedere longiores, per eosdem gradus, quibus hodie crescitur, ad incunabula infantiae desituros?

PL 5, 830A

同じプラトンは『ポリティコス』において何と述べているか。世界が西の方角から回転を始め、太陽の昇るところの軸へと向きを転じるとき、人間は再び大地の胎から生まれ出て、老人として、白髪の、老いさらばえた姿として現れ、年月がいっそう長く経つにつれ、今日成長していくのと同じ段階を経て、幼児のゆりかごへと逆戻りしていくと、彼は書いているのではないか。

Disputationes adversus gentes 2.13.8

8

Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum provideamus saluti, id est ipsi nobis? Quid enim sumus homines, nisi animae corporibus clausae?

PL 5, 830B

諸君は、我々が我々の魂の救いを、すなわち我々自身のことを配慮していることを、嘲笑おうというのか。人間とは、肉体に閉じ込められた魂でなくて、いったい何であろうか。

Disputationes adversus gentes 2.13.9

9

Vos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas, non quod vitiis omnibus, et cupiditatibus abstineatis: metus ille vos habet, ne velut trabalibus clavis affixi, corporibus haereatis.

PL 5, 831A

諸君もまた、皆がその〔魂の〕健やかさのために配慮を払っているのではないか。あらゆる悪徳と欲望とを慎んでいるからではない。むしろ、大梁に打ち込む釘のように肉体に打ち付けられ、そこに縛り付けられたままとなることを恐れているのである。

Disputationes adversus gentes 2.13.10

10

Quid illi sibi volunt secretarum artium ritus, quibus affamini nescio quas potestates, ut sint vobis placidae, neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant?

PL 5, 831A

秘められた技の儀式は、いったい何を意味しているのか——それによって諸君は、何やらの諸力に語りかけ、それらが諸君に対して穏やかであり、故郷の座へと帰りゆく諸君に妨げの障害を立てぬようにと願っているのではないか。