アルノビウスc. 255–330

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 5 › Disputationes adversus gentes

Liber III, Caput XXXVII 第III巻 第XXXVII章

Arnobius of Sicca · Disputationes adversus gentes · PL 5, 988B · 4 sectiones

Disputationes adversus gentes 3.37.1

1

Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Coeli: Jovis caeteri praedicant ex Memoria uxore, vel mente: has quidam virgines, alii matres fuisse conscribunt.

PL 5, 988B

ムーサたちについて、ムナセアスはテラとカエルスの娘であると説く著者である。他の者たちは、彼女らをユピテルと妻メモリア、あるいは精神とのあいだの子であると説く。ある者たちは彼女らを処女であったと書き記し、別の者たちは母であったと書き記している。

Disputationes adversus gentes 3.37.2

2

Libet enim jam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diversitate monstramini.

PL 5, 989A

というのも、ここでいまいちど、諸君が同じ事柄について、ある者はこう、別の者はああと語り、意見の相違をさらけ出しているその部分にも、簡潔に触れておくのがよいからである。

Disputationes adversus gentes 3.37.3

3

Ephorus has igitur numero esse tres effert: Mnaseas, quem diximus, quatuor: Myrtilus inducit septem: octo asseverat Crates: ad extremum Hesiodus novem, cum nominibus prodit, diis coelum et sidera locupletans.

PL 5, 989A

エポロスは、彼女らの数を三であると伝える。先に述べたムナセアスは四であるとする。ミュルティロスは七であるとし、クラテスは八であると主張する。最後にヘシオドスは九であるとし、名を挙げて伝え、天と星々を神々によって富ませている。

Disputationes adversus gentes 3.37.4

4

Nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium verum est, non ab rei veritate descendens. Nam si liquido sciretur, quid sit, unanimis esset vox omnium et in ejusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conveniret assensio.

PL 5, 989A

我々の見誤りでなければ、この不一致は、真なることを何ひとつ知らぬ者たちのものであり、事の真実から下ってきたものではない。というのも、もし何であるかが明白に知られていたならば、すべての者の声はひとつに合致し、皆の同意はひとつの説の結論へと進み、一致していたはずだからである。