Disputationes adversus gentes 1.16.1
Quamquam istud quod dicitur, quale sit explicabili non potest comprehensione cognosci. Si Alamannos, Persas idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus christiani, quemadmodum Romanis tribuere victoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus christiani?
PL 5, 737Aもっとも、こう言われていることがいかなるものかは、説き明かせるような理解によっては捉えられない。もしアラマンニ人やペルシア人が打ち破られることを神々が望んだのが、彼らの国のうちにキリスト者たちが住み暮らしていたからだとすれば、ローマ人にはどうして勝利を与えたのか、ローマ人の国のうちにもまたキリスト者たちが住み暮らしていたというのに。
Disputationes adversus gentes 1.16.2
Si in Asia, Syria, idcirco mures, et locustas effervescere prodigialiter voluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus christiani: in Hispania, Gallia, cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri viverent in his quoque provinciis christiani?
PL 5, 737Aもし、アジアやシリアにおいて、同様の理由でその国にキリスト者たちが住んでいたがゆえに、神々が鼠や蝗を異常なまでに湧き出させることを望んだのだとすれば、ヒスパニアやガリアでは、同じ時にどうしてこの種のことが何一つ起こらなかったのか、これらの属州にも数え切れぬキリスト者たちが住んでいたというのに。
Disputationes adversus gentes 1.16.3
Si apud Getulos, Tinguitanos hujus rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus verteretur?
PL 5, 737Aもし、ゲトゥリア人やティンギスの民のもとに、この理由から神々が作物に旱魃と乾きとを送ったのだとすれば、その同じ年に、マウリ人やノマデス人(遊牧の民)にどうしてこの上なく豊かな収穫を与えたのか、これらの地方にも同様の宗教が広まっていたというのに。
Disputationes adversus gentes 1.16.4
Si in civitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis aversione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri, verum etiam christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt?
PL 5, 737Bもし、どこか一つの都市において、我々の名への嫌悪から多くの者を飢餓によって死なせたのだとすれば、まさにその同じ場所で、穀物の高騰によって、我々の側でない者たちだけでなく、キリスト者たちまでもより富み栄えさせたのはなぜか。
Disputationes adversus gentes 1.16.5
Aut igitur cuncti nihil laeti habere debuerunt, si malorum causa nos sumus: nationibus enim sumus in cunctis: aut cum mixta videatis cum incommodis laeta, desinite nobis ascribere id quod offendit res vestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis.
PL 5, 737Bしたがって、もし我々が災いの原因であるならば、あらゆる者が何一つ喜ばしいことを得るべきではなかったはずである——我々はあらゆる民族のうちに存在しているのだから。あるいは、喜ばしいことが不都合と入り混じっているのを諸君が見て取るならば、諸君の事柄を害するものを我々に帰することをやめよ。喜ばしいことにも、順調な事にも、我々は何ら妨げをなしていないのだから。
Disputationes adversus gentes 1.16.6
Si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit, non obsto? Si, ut inopia magna sit, meum nomen in causa est: cur nihil impedio, ut sit feracitas maxima?
PL 5, 738Aもし私が、事が悪くなるようにしているのだとすれば、なぜ事が良くなるのを妨げないのか。もし、大きな欠乏があることの原因が私の名にあるのだとすれば、なぜ私は、この上なき豊穣があることを何一つ妨げないのか。
Disputationes adversus gentes 1.16.7
Si, ut in bellis accipiatur vulnus, ego dicor afferre fortunam, cur duelles cum pereunt, laevum augurium non sum, nec adversus spes bonas mali ominis obscoenitate traducor?
PL 5, 738Aもし、戦において傷を受けることの巡り合わせをもたらすのが私だと言われるのなら、戦う者たちが命を落とすときに、なぜ私は不吉な兆しとされないのか。また、良き望みに逆らって、忌まわしい凶兆として引き合いに出されないのか。